622
Mistice. Tmperator iste est dominus noster iehsus Cristus, filia tamen pulchra est anima ad similitudinem dei creata cui deus pro custodia dedit quiuque milites i. e. quinque sensus. Custos illorum quinque sensuum est racio que debet eos regere, sed canis est caro tua propria. Marschalcus est horao cui deus orania tradidit ad custodiam quando perrexit ad terram sanctam i. e. ad celum. Sed homo sepius permittit puellam i. e. animam mendicare, hoc est de peccato in peccata cadere ita quod omnibus virtutibus spoliatur quas in baptismo recepit. Milites i. e. quinque sensus propter defectum custodie ac discipline facti sunt latrones etc. sc. visus videndo que suut nociva Auditus audiendo que sunt illicita verba mendacia ac turpia et scur- rilia et blasphematoria etcet. Sed canem i. e. carnem de qua raiuus deus curat, optime nutrivit unde de nocte i. e. in tenebris hujus mundi ab omni peccato solvi debet ut possit contra vicia latrare, de die i. e. contra mundi spectacula debet ligari. Sed sepe ligatu- ram suam fregit et divina precepta violavit quociens peccatum mor- tale commisit. Sed illo modo imperator venturus est ad judicium. Si sapientes fuerimus debemus facere sicut fecit marscalcus ; deponere omnia vestimenta i. e. veterem vitam exceptis lineis i. e. fide spe et caritate et tres cordas portemus uobiscum et ei occurramus. Si vero non fecerimus nostri adversarii i. e. dyabolus et peccata nos accusa- buut cum propria consciencia. Unde occurramus ei quam diu fueri- mus in hoc mundo cum tribus cordis. Priraa corda ad nos liganda est contricio que debet cor nostrum ligare ac penetrare quod sanguis i. e. ex omni parte peccata exeat. Unde contricio nostra cum pro- posito satisfaciendi et abstinendi omne peccatum delet. Secunda corda ad trahendum nos est confessio que debet nos trahere a prin- cipio vite nostre usque ad corpus intantum quod carnes affeccionis separantur ab ossibus i. e. a nobis. Tercia corda ad suspendendum quousque aves celi etc. hoc est satisfaccio. Apostolus: Suspendendum elegit anima mea i. e. satisfaccio pro peccatis quousque aves celi i. 6. angeli a nobis refocillati. Matth. : Gaudium est angelis dei super uno peccatore etc. Refocillare est suqime gaudere. Et si sic fecerimus deus offensas nobis remittet et tunc possumus filiam ducere sc. animam ad vitam salutis et induere optimis vestibus i. e. virtu- tibus, et milites i. e. quinque sensus per misericordiam revocare. Sed canem i. e. carnem propriam habeamus semper sub virga et si ita fecerimus vitam eternam obtinebimus. Ad quam nos perducat qui sine fine vivit et regnat. Amen.