Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/637

Haec pagina nondum emendata est

615

i03, upp. 7.

UtiUtas pivtarej sculpture ac scripture.

Rex f|uidarn potens allexaudrum poteutissiraum ad convivium invitavit. Et quia allexander de auro vel argento parum curavit Hospes sollicitos ([uid tanto principi propinaret, quatuor pulcherrimas mulieres propter allexandrum [invitavit], inter quas allexander se- dendo multum letabatur. Erat enim una illarum ducissa cecilie. Se- cunda provincie. ?>' arabie. 4" domina aifrice. Cena facta dum al- lexander ad quietera duceretur, paratus erat lectus pulcherrimus. Et in circuitu lecti quatuor erant picti pulcherrimi mulieres cum istis superscriptionibus. Prinia dicebatur obediencia super quam scripta erat: mundior sum arabia. Hec erat ad caput lecti. Ad pedes lecti alia raulier scribebatur mundieia sive castitas cum isto titulo : clariov sum quam ailrica. Ad dextram partem lecti tercia mulier scribebatur prudencia cum isto tytulo : pulchrior sum cecilia. Ad sinistram par- tem lecti quarta puella picta dicebatur araicicia, cui talis erat super- scriptura: elegantior sum tota provincia. Allexander igitur iturus dormitura dum istas ymagines vidisset et scripturas legisset, tantura fuit letificatus quod omniura raulierum extitit totaliter oblitus.

Spirifiialiter. Hic instruimur quomodo per allexandrum possimus intelligere tilium dei Ihesum Christum doraiuum nostrum qui huma- nitatem assumendo intravit conviviura sc. uterura gloriose virginis raarie invitatus per reges et prophetas, in quo convivio sc. in beata virgine invenit quatuor principales virtutes. Maria enim habuit puri- tatem in conceptione, prudenciam in angelica salutacione et respon- sione, amiciciam ad omnes homines ex spiritus sancti illustracione. Et obedienciam in verbi dei suscepcione. Ideo rex iste magnus plus in ea delectabatur quam in aliqua aliarum mulierum. Alio modo per istum allexandrum debemus intelligere quemlibet bonum homi- nem et precipue personam ecclesiasticam, qui invitatur plures ab amicis, ab inimicis, a cognatis et extraneis. Sed nichil in omni con- vivio debemus tantum diligere aut desiderare sicud quatuor virtutes cardinales vel eciam hic dictas quatuor virtutes, quibus nichil melius est in vita humana.