Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/617

Haec pagina emendata est
595

dextris nec a sinistris et videbis a longe quoddam claustrum nigerrimum. Cum ibi veneris, precipe illis ex parte mea, qui ibi manent, ut tibi dent que petis in hec verba: Ille qui est baculi illius dominus vobis precepit ut michi tradatis equum nigrum, canem nigrum, falconem nigrum, cornu nigrum. Cum autem illa omnia habueris, nullo modo, licet tibi dixerint equum ascendere, nec ascendas nec cum cornu suffles nec canem currere permittas, et omnia illa domino tuo presentabis. Baculum tecum reportabis, quia hic te exspectabo. Miles vero baculum recepit et viam triam dierum ivit. Tercia die castrum nigerrimum invenit; cum autem appropinquasset, ecce tres vel quatuor armigeri bene induti ei obviabant et dixerunt: Domine, bene sit tibi. Rex noster adventum tuum desiderat, intra castrum et cibum sume. At ille: Nullo modo introeo; sed ille qui est dominus illius baculi vobis precipit ut habeam equum nigrum, canem nigrum, falconem nigrum et cornu nigrum a vobis. Responderunt: Oportet nos illi seni obedire. Statim tradiderunt ei quod petivit et dixerunt: Bonum est equum ascendere et cum cornu sufflare. Respondit miles: Nec illud nec aliud perpetrabo. Equum et canem in manu duxit, falconem in sinistra manu, cornu circa collum et sic ad senem perrexit et ei baculum tradidit et gracias egit. Senex ex oculis ejus evanuit, miles vero ad palacium imperatoris perrexit et eum in balneo invenit. Rex cum audisset, quod miles venerat et secum omnia portaret, gavisus est valde; infra tempus breve, dum sic sederet, audivit canes latrantes, quesivit a circumstantibus quid hoc esset, dixeruntque servi quod cervus esset et canes in foresta post illum currerent nec attingere possent. Dixit rex: Numquam meliori tempore miles ille poterat michi omnia ista presentare. Surrexit et vestimentis suis se induit, equum nigrum ascendit, falconem in manu recepit, cornu circa collum ejus, et canis sequebatur. Cum autem cervum vidisset, cornu sufflavit, equum cum calcaribus percussit. Cervus vero recto tramite ad infernum cucurrit. Rex sequebatur cum falcone et cane, porte inferi aperte sunt. Cervus intravit, rex post illum cum falcone, cornu, cane, nec umquam amplius visus est et sic miles ab omni periculo liberatus est.

Reduccio. Karissimi, rex iste est dyabolus cupidus valde, qui die ac nocte circuit querens quod devoret, qui cupit a nobis afferre hereditatem nostram sc. regnum celeste. Miles iste est bonus Christianus deo dilectus, qui debet ei resistere; et quomodo? certe ut pergat ad uxorem i. e. ad conscienciam, cum qua debet consiliari ut ad confessionem sepius currat et tunc inveniet viam sc. penitencie, per