Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/616

Haec pagina emendata est
594

eo stat domina, uxor ejus i. e. carnalis concupiscencia, per quam homo sepius seducitur. Post illum omnis familia i. e. omnes sensus exeunt a virtutibus in quibus fuerunt ex defectu discipline, et solus puer i. e. anima relinquitur sine custodia. Lupus vero i. e. dyabolus, qui circuit querens quem devoret, videns portas civitatis i. e. omnes sensus apertos, intrat et cum ostium cordis apertum videt, i. e. voluntatem, intrat et secum rapit animam ad peccata mortalia. Pastor ovium i. e. bonus prelatus, cum hoc percipit, debet ascendere arborem sacre scripture et cum cornu i. e. corde et ore ultimum diem predicare non ter sed sepius, ad cujus clamorem cives i. e. intellectus, voluntas, racio, fantasia, memoria, ymaginacio et sic de aliis redeant. Aliqui in equis hoc est in equis sacre scripture, volvendo quid et quantum homo deliquerit contra deum, aliqui pedibus viam penitencie incedendo; cum ista feceritis, lupus i. e. dyabolus animam ab ejus potestate permittit cadere. Accipe ergo animam tuam et sana ejus peccata per penitenciam, tunc imperator celestis mercedem condignam tibi dabit i. e. vitam eternam, ad quam nos perducat.




190, germ. 36.

Symachus regnavit prudens valde quantum ad temporalia sed stultus quantum ad spiritualia. Erat tunc temporis quidam miles nomine Leuncius, qui quandam terram annexam terre imperatoris habebat, quam multum imperator desiderabat, sed minime optinere potuit. Imperator quadam die intime cogitabat, quomodo terram militis habere posset, vocavit eum et ait: Vade et quere michi unum nigrum canem, equum nigrum, falconem nigrum, cornu nigrum, ita quod omnia ista habeo hodie ad octo dies; et nisi feceris, terram tuam amittes. Miles cum hoc audisset contristatus est valde, quia unde ista haberet, penitus ignorabat; venit ad uxorem et omnia ei narrabat. Que respondit: Spera in dominum et ipse te de manibus ejus eripiat. Vadas primo ad confessionem; confessione facta et satisfaccione deus tibi auxilium prestabit. Miles vero pure confitebatur. Quo facto recessit et quandam viam pulcherrimam invenit per quam tristis ambulabat quousque ad quandam foveam pervenit. Super foveam quendam senem sedentem invenit, habentem baculum in manu sua. Ait ei senex: Carissime, unde venis et quo vadis? Et ille: Domine, de ecclesia venio et quo vado penitus ignoro. Ait senex: Accipe illum baculum et sequaris viam illam, nec declines a