Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/614

Haec pagina emendata est
592

respondit: Vinum, alter: Mulier, tercius: Rex. Verum omnes dixerunt. Vinum est serpens sanctus, qui apostolos inebriebat, quod totum mundum vicerunt; mulier beata virgo, que regem ad hoc induxit, quod permisit se alapari, flagellari etc., quia si carnem non superasset, de ea non fuisset passus. Rex est oracio, quia rex in suo regno facit potenter quid vult, et veritas in fine i. e. deus omnia possidebit, quidquid ei placet.




188, germ. 26.

Erant duo fratres carnales, unus clericus et alter laycus in quodam cenobio et ad habitum sunt accepti. Cum autem clericus tempus legendo, cantando, scribendo vel dictando deducere consuevisset, quodam vice fratrem suum interrogavit, quomodo tempus deduceret, cum literas ignoraret. Cui ille: Literas tres olim didici, quas cottidie volvo in pectore et corde et revolvo. Quarum prima nigra, secunda rubra, tercia candida. Qui dum inquireret illorum nomina, respondit: Prima est recordacio peccatorum meorum, que tamquam magna et gravis sarcina torqueat et cruciat cottidie cor meum, sive recordacio eterne calliginis in inferno. Secunda est recordacio rosei sanguinis mei creatoris, quem in cruce pro me misero peccatore de quinque rivulis sanctissimi sui corporis fudit misericorditer et habunde. Tercia est desiderium celestium gaudiorum et eorum qui secuntur in albis agnum dei quocunque ierit. Hiis auditis literatus semper erubuit tumens exemplum doctrine de tribus literis fratris sui, omnem suam scienciam quasi nichilum reputans. Nullus igitur clericorum despiciat vitam simplicium laycorum aut mores. Nescit enim homo, utrum odio vel amore dignus sit. Unde metrista dicit: Quidquid agant homines intencio judicat omnes. Jeronymus: Utile est multa scire et recte vivere, sed si utrumque non valemus melius est bene vivendi studium, quam multa sciendi, ut sequamur.




189, germ. 34.

Lucius regnavit, qui statuit pro lege, quod quicunque puerum alicujus ad nutriendum acciperet et in ejus custodia puer fuisset lesus, in defecto suo vitam amitteret. Accidit quod imperatrix concepit et puerum pulcherrimum peperit. Hoc audiens quidam miles