Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/607

Haec pagina emendata est
585

cualibus fugiens ad civitatem Astensem pervenit et de loco illo ad regem Francie properavit. Cumque mane facto Onulphus et ejus armiger fuissent a rege detenti examinatique fuissent de modo et forma, qualiter Portaticum dominum suum liberassent, at illi respondissent simplicem veritatem, dixit rex consiliariis suis: Qua pena sunt illi digni, qui sic fecerunt contra nostram regiam voluntatem? Cumque unus capitali supplicio puniri, alius vivos excoriandos diceret, alius occulto crucis patibulo pendere affirmaret, rex respondit: Per illum, qui me nasci fecit, isti nulla morte sunt digni; sed omni honore, qui sic fideles suo domino [158b] extiterunt. Rex igitur Grimoaldus eos multis honoribus et muneribus premiavit, Geribaldus vero proditor et Canimentium dux per manum armigeri sui Godoberti quondam regis, quem sua proditione vita et regno privaverat, in solemni festo beati Johannis baptiste apud Thaurinum miserabiliter sed juste interfectus est.

Moralizacio. Carissimi, miles iste fidelis Onulphus bonus Christianus dicitur, qui domino suo regi Portatico i. e. anime in omnibus fidelis est, laborando, vigilando, dormiendo et omnes actus suos in servicium domini sui dirigendo, ita quod illud, quod anima per instinctum cujuslibet boni operis ad salvationem expostulat, corpus toto conamine juxta decem preceptorum formam aliaque mandata ecclesiastica sine tedio impleat et perficiat, ut cum mens interior ad vigilandum et in orationibus persistendum devote domino pro peccatis reconciliando supplicare satagit, corpus exterius ut tedio non vincatur, hoc opere perficere ad meritum clamat. Miles iste tanta fidelitatis signa domino suo ostendit, ut se periculis pro eo exponat, quia ut apostolus dicit sancti martires et alii Christo devoti quidam pro salvatione domini sui i. e. anime temptati sunt, quidam secti sunt, quidam in occisione gladii mortui sunt, insuper et plurima tormentorum genera, de quibus in sacris scripturarum locis legimus, ad reconciliandum dominum istum, qui transgressum per peccatum mortale fecerat Grimoaldum ducem i. e. Ihesum Christum accedunt, ut de Ungaria, ubi nec ob timorem Grimoaldi vivere poterat, liberaretur. Ungaria mundus iste dicitur, qui est miseriis et tribulationibus plenus, in quo anima periculose vagatur et de timore mortis extreme concutitur. Propterea miles i. e. corpus dominum suum i. e. animam ad hunc ducem Grimoaldum perducere de Ungaria istius mundi semper satagit et intendit, ut saltem ad pedes regis per humilitatem veniam obtineat, qui superbe sepius contra eum se erigens justiciam potius quam misericordiam meruerat, sed reconciliatione completa