Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/605

Haec pagina emendata est
583


Cap. 179.

De gula et ebrietate.

Refert Cesarius de detestabili vicio gule et ebrietatis, quod gula est solius corporis immoderatus et illecebrosus edendi et bibendi appetitus. Hujus filie sunt immundicia, scurrilitas, inepta leticia, multiloquium, ebetatio sensuum circa intelligentiam. In gula sunt quinque gradus peccandi; primus est cibos preciosos et delicatos exquirere, secundus curiose preparare, tercius ante tempus sumere, quartus nimis avide, quintus in nimia quantitate. Gula primus homo victus in paradiso succubuit; hec Esau primogenita surripuit; gula Sodomitas ad peccatum maximum incitavit; ipsa filios Israel in deserto prostravit. Psalm.: Adhuc esce eorum erant in ore ipsorum, et ascendit ira dei super eos. Iniquitas Sodome fuit saturitas panis et habundantia. Homo dei Abdo scilicet missus in Bethel propter comessationem a leone occiditur; dives, qui epulabatur quotidie splendide, in inferno sepelitur; Nabusardam princeps coquorum i. e. gula Iherusalem destruxit. Vides, quanta sint pericula in illa? Accedant scripturarum testimonia! Ait enim Salomon: [157b] Ve terre, cujus principes mane comedunt! Item: Omnis labor ejus in ore hominis et anima ejus non replebitur. Hujus filia est ebrietas, quia gule vitium luxuriam parit; pessima autem pestis est; quid autem hoc vitio fetidius? quid est eo damnosius, quo virtus atteritur, victoria languescente, sopita gloria in infamiam convertitur animique pariter et corporis vires expugnantur? Quia dicit Basilius: Cum ventri deservimus et gutturi, pecora sumus ac beluis similes esse studemus; quibus ad hujus modi prona esse et terram respicere ac ventri obedire natura concessit. Item Boetius de consolatione lib. iv: Qui virtute deserta homo esse desinit, cum in naturam divinam transire non possit, restat ut in beluam convertatur. Et in evangelio dominus: Videte, ne corda vestra graventur in crapula et ebrietate! O quot et quante sapientie mire solidique essent consilii, nisi edacitas et vini calor obstetisset! Quam periculosum est patrem familias rectoremque rei publice mero calere, quo ira accenditur, discretio offuscatur, luxuria excitatur, intantum ut libido nephandis se immisceat actibus hominis discrecione sopita, unde dicit Ovidius:

Vina parant animos Veneri, si plurima sumas.

O pessimum vitium ebrietas, ex qua deperit virginitas, que soror est angelorum, possessio omnium bonorum et eternorum securitas gaudiorum. Noe mero calens nudatus filiis verenda detexit; Loth