quoque, qui Mardocheo eculeum erigit, est antichristus, qui populo pro fide minatur mortis supplicium, qui eodem eculeo suspenditur et ipse mortis supplicio interimitur; Mardocheus princeps a rege preficitur, quia fidelis populus peracto judicio super omnia bona domini sui constituitur. Semen nequam exterminatur, quia tunc generacio malorum damnatur, populus autem regine liberatur et tristicia ejus in gaudium commutatur, quia generacio rectorum benedicetur, leticia et exultacione perfruetur.
Cap. 178.
De omnium divitiarum matre, providentia.Quidam rex desiderabat scire, quomodo seipsum et imperium deberet regere. Vocavit ad se unum, qui alios in sapientia excellebat, et ait ei: Carissime, trade mihi formam, meipsum et imperium regere! At ille: Domine, libenter. Statim fecit in pariete regem depingi coronam habentem in capite sub ista forma: erat in solio positus quidam rex purpura indutus, in manu leva pilam, in dextra portat sceptrum, et ultra caput lucernam lucentem; a parte sinistra regina quedam formosa, coronata et veste deaurata varietate amicta; ex alia parte erant assessores in cathedra sedentes cum libro aperto; ante se sub rege miles quidam, qui in equo sedebat, armis decoratus, habens galeam in capite, hastam in dextra, clipeo [155b] protectus in leva, ensem in dextra, loricam in corpore, fibulas in pectore, ocreas ferreas in tibia, calcaria in pedibus, ferreas cirothecas in manibus, equum doctum ad prelium cum phaleratibus: sub rege erant depicti vicarii, unus sicut miles positus in equo cum clamide et capucio, pelles varie, virgam extensam gerens in dextra manu; item populares sub vicariis, quorum erat[1] forma talis: homo in humana specie factus habens in manu dextra ligonem, quo terra foditur, in sinistra virgam, qua grex armentorum dirigitur, in cingulo falcem, cum quo segetes metuntur et vinearum et arborum superflua prescinduntur; in dextro latere regis faber ante militem depictus; hujus fabri forma fuit, quod in forma hominis malleum gessit in dextra, in leva habuit dolabrum, in cingulo gessit trullam cementaream; item ante populares homo, qui in dextra forpicem habuit, in leva gladium magnum et altum, in cingulo pugillare i. e. vas scriptorum cum incausto, super aurem dextram portans pennam ad scribendum; item
- ↑ erat] orig. erit.