Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/599

Haec pagina emendata est
577

spiritum. Quando enim anima quiescit ab operibus, que sua sunt, tunc caro non quiescit, immo sollicita est circa opera sua mala et perversa, et sic una pars est mortua, altera viva; quia caro facit opera mortis, anima concupiscit opera vite. Per istam arborem intelligi potest homo; fructus hujus arboris sunt bona opera, unde Matth. v: A fructibus eorum cognoscetis eos. Fructus dulces protulit hec arbor ante peccatum, sicut dicit sapiens: Flores mei fructus honoris et honestatis. Hos fructus serpens antiquus sustinere non potuit, sed venenum imposuit in radice, dum peccatum posuit in primo parente. Tunc sic infecta fuit arbor ista, quod fructum dulcem ferre non potuit, quia per opera quantumcunque meritoria homo celum ingredi non potuit, sed ad multa annorum milia tanquam exul ab hereditate vera profugus et propulsus exulavit, donec sapiens ortulanus i. e. pater celestis tyriacam infudit in una virga hujus arboris. Hec virga est beata virgo Maria, de qua dicitur in Ysaia: Egredietur virga de radice Jesse. Item Virgilius in secundo bucolicorum:

Jam redit et virgo, redeunt saturnia regna,
Jam nova progenies celo dimittitur alto,
In modo nascendi puero quo ferrea primum
Desinet et toto surget gens aurea mundo.

In hac virga posita erat tyriaca, quando filius dei a patre missus est in uterum virginis, cooperante spiritu sancto, et quando de virgine natus est Christus. Arbor infecta per [154b] medicinam hujus tyriace salutifere dulcedinem suam pristinam recuperavit, de qua omnibus penitentibus affluenter dat et non improperat, ut in Ysaia dicitur: Omnes sitientes, venite etc.




Cap. 177.

De persecucione.

Rex Assuerus grande convivium cunctis principibus et populo regni sui fecit. Ad epulas reginam Vasti introduci jusserat, ut populus ejus pulchritudinem videret. Quam intrare renitentem rex regno privavit, Hester pro ea in sceptro sublimavit. Post hec rex quendam Aman super regnum exaltavit, cunctos principes ei subjugavit. Cum autem cepissent omnes genu curvare, solus Mardocheus patrinus regine noluit eum adorare, unde indignatus disposuit eum cum omni progenie sua neci tradere. Cum regis sigillo decrevit, omnes Judeos in regno Assueri exterminare, altumque erexit eculeum, in quo voluit