Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/594

Haec pagina emendata est
572

sabbatum ex sabbato; erras; desidero presenti ebdomada vel mense; [151b] quod residuum est exspecto. Discipulus: Miror in negotiando prudentiam tuam; et nunc audi: Serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam, intra in gaudium domini tui! Labores manuum tuarum etc.




Cap. 174.

Quod natura docet, nemo tollere potest; et de talione ingratitudinis.

Quidam imperator post meridiem ad venandum equitabat. Accidit, quod transiret per quandam silvam et invenit quendam serpentem a pastoribus captum et ad arborem fortiter alligatum, serpens vero horribiliter clamabat. Imperator pietate motus solvit eum et in sinu posuit, ut eum calefaceret. Cum autem esset calefactus, incepit eum mordere et venenum suum in eum effundere. Ait imperator: Quid facis, cur malum pro bono reddis? Data est vox serpenti, ut quondam asine Balaam, et ait: Quod natura docet, nemo tollere potest. Tu fecisti; quod in te fuit, ego vero secundum naturam meam feci; tu ostendisti mihi omnem humanitatem, quam potuisti, ego vero reddidi tibi omne quod in me est; venenum obtuli, quia aliud nihil quam venenum habui, et semper ero inimicus homini, quia propter hominem sum punitus et maledictus. Illis sic contendentibus vocatus est quidam philosophus, ut inter eos judex esset et judicium rectum discerneret. Ait philosophus: Ista solum per relatum et auditum vestrum audio; sed si viderem ipsam rem, de qua dicitis, judicarem. Volo; ut serpens ligetur ad arborem pariformiter, sicut prius ligatus fuit, et dominus imperator sit liber; tunc judicabo pro utraque parte. Quod et sic factum est. Tunc ait philosophus serpenti: Jam es ligatus; solvas teipsum, si potes, et recedas. Ait serpens: Non possum, quia tam fortiter ligatus sum, ut vix me movere valeo. Ait philosophus: Morieris ergo justo judicio, quia semper et usque modo ingratus fuisti homini et semper eris. Post hoc convertit se ad imperatorem et ait: Domine, jam liber es, venenum de sinu tuo excutias et perge viam tuam; ammodo de tali fatuitate te non intromittas, quia serpens nichil aliud potest facere, nisi quod natura ei dedit. Imperator hoc audiens dedit gratias philosopho, qui tam rectum judicium dedit, et abscessit.