Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/592

Haec pagina emendata est
570

honore et divitiis privavit, quando primum patrem transgredi fecit. Pugnavit fortiter in campo istius mundi et per unam virginem scilicet beatam Mariam armis humanitatis erat armatus. Sed septem filii i. e. propter septem peccata mortalia de celo descendit et cum eo semper fuit in mare istius mundi projectus, ubi piscator scilicet spiritus sanctus super eum descendit et semper cum eo fuit[1] et in fine diabolum devicit et victoriam regi i. e. patri celesti presentavit, et sic ad terram suam i. e. celum se transtulit et nobis anulum fidei sue reliquit, per quam poterimus ad eternam patriam pervenire. Guido cum ad patriam suam venerat, incognitus erat. Sic filius dei in celo intravit; parentes sui, scilicet angeli aliqui, qualis esset, penitus ingnorabant; unde dicebant: Quis est iste, qui venit de Edom tinctis vestibus de Bosra? Unde debemus patrem nostrum osculari scilicet oracionem ei infundere, quia ipse est pater noster, unde in Deuter.: Antequam esses, ipse est pater tuus etc. Studeamus ergo patrem nostrum Christum sequi per opera misericordie, et per consequens veniemus ad eterna gaudia.




Cap. 173.

De sarcinis et gravaminibus mundi et gaudiis celi.

Accidit semel, quod rex quidam ad nundinas perrexit et secum quendam magistrum philosophum cum discipulo suo duxit. Qui stantes in foro octo sarcinas viderunt vendicioni expositas, de quarum prima discipulus magistrum interrogavit, quale precium paupertas scilicet et tribulaciones propter deum requireret. Qui ait: Regnum celorum. Discipulus: Grande precium est, amoveat secundam et videamus, quid intus habeat. Magister: Mansuetudinem. Beati, inquit, mites! Discipulus: Preclara res et deo digna mansuetudo. Cujus precii est? Magister: Non dabitur aurum obrizum pro ea, nec appendetur argentum pro commutacione ejus, sed terram requiro, non nisi terram desidero pro ea. Discipulus: Ab India usque Britanniam terra spaciosa est et cultoribus indiget; accipe quantum placet. Magister: Nequaquam; hec terra est morientium, que devorat habitatores suos. Moriuntur in ea homines; ego vero quero terram viventium. Discipulus: Quid perpendo quod moriuntur et tu invitus morieris? Vivere vis in eternum? Ecce beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. Tercia quid continet? Magister: Esuriem et

  1. fuit] orig. fluit.