Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/591

Haec pagina emendata est
569

videntes peregrinum ei osculum tradere, vocatus est ut amplius ibidem non staret. Guido ad uxorem accessit et locum in foresta petiit, ut ibi poterat semper permanere. Illa videns eum peregrinum, pro dei amore et viri sui locum ei construxit; ibidem per multa tempora permansit. Cum autem ad mortem appropinquaret, famulum suum advocari fecit et ait: Ite, carissime, festinanter ad comitissam et istum anulum ei trade et dicite, si me desiderat videre, statim ad me veniat sine ulteriori dilatione. Nuncius ad dominam perrexit et anulum ei ostendit. Viso anulo alta voce clamabat: Iste est anulus domini mei. Agili cursu ad forestam perrexit, et antequam venit, Guido est defunctus. Illa vero super cadaver cecidit. Alta voce clamabat: Heu mihi, spes mea periit! Et lamentationes et suspiria emisit, dicens: Ubi jam sunt elemosine mee, quas pro domino meo feceram omni die? Vidi dominum meum elemosinam de manibus meis accipere et eum non cognoscebam. Vidisti filium tuum ante oculos tuos, palpasti, osculatus fuisti, nec mihi nec sibi indicasti! Quid fecisti, o Guido, Guido! Amplius te non videbo! Cum maximo honore corpus sepulture tradidit et mortem ejus per multos dies planxit.

Moralizacio. Carissimi, per istum militem deum intelligere debemus, qui multa bella fecerat; primo in celo, quando demones expulit, sicut scriptum est: Factum est prelium magnum in celo. Deinde in terra; sepius, quando Pharaonem et exercitum ejus projecit in mare, et in parasceve, et hoc totum propter amorem puelle i. e. anime. Deinde Tyrium secum duxit i. e. hominem assumpsit, ut infideles i. e. vitia de regno corporis expelleret et virtutes plantaret. Tyrium i. e. Moysen constituit, ut populum suum ad vitam rectitudinis duceret. Deinde Guido de terra sancta venit, quando filius dei de celo descendit et Tyrium vagantem scilicet totum genus humanum in via perdicionis invenit, quia, quotquot ante eum venerunt, ad inferna descenderunt. Dormivit in gremio nostro, quando nostram humanitatem assumpsit de virginis utero. Mustela exiit et montem intravit etc. i. e. Johannes et prophete alii de ejus adventu prophetabant, in montem i. e. in mundum intraverunt, verbum dei predicando, sicut testatur de Johanne: Ecce mitto angelum meum etc. Post hec rediit ad Christum, cum dixit: Ecce agnus dei! Christus vero invenit draconem mortuum, scilicet legem [150b] antiquam conculcatam per ceremonias, et cum in ea thesaurum invenit, scilicet decem precepta, que homini dedit, cum gladio potestatis diem latuit, quam sibi retinuit, sicut scriptum est: Judicium meum alteri non dabo. Per istum gladium Plebeum tyrannum interfecit, qui Tyrium i. e. hominem ab