Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/590

Haec pagina emendata est
568

est questio, unde devenit, venit piscator ad regem et ait: Domine nolite contristari! Nocte ista in mari piscando eram et peregrinum in mari projectum inveni, quem accepi et in domum meam introduxi et eum dormientem [149b] dimisi. Rex cum hoc audisset, gavisus est valde, mittit ad eum, ut se ad bellum prepararet. Plebeus cum audisset, quod mortuus non esset, timuit valde, inducias belli a rege petiit. Rex inducias unius hore ei concedere nolebat. Ambo campum intrabant, duos ictus dederunt, sed in tercio ictu Guido brachium ejus amputavit, deinde caput, et regi presentavit. Rex vero gavisus est valde, quod peregrinus tam gloriose triumphavit, et cum audisset, quod filii Plebei eum in mare projecerunt, eos in patibulo suspendi fecit, peregrinus vero licentiam a rege accepit. Ille vero donaria multa ei obtulit, ut secum maneret; sed ille nolebat ei consentire. Aurum et argentum in magna quantitate dedit, qui omnia Tyrio suo dedit et eum cum rege in pristino gradu et in divitiis multis instituit et vale regi fecit. Rex vero ait ei: Carissime, propter deum unum a te peto, antequam recedas, dicito mihi, quod est nomen tuum! Ait ille: Domine, Guido vocor, de quo sepius audisti. Rex hoc audiens, cecidit super collum ejus, magnam partem ei promisit regni sui, si moram cum eo traheret. Ille vero nullo modo ei volebat consentire, sed osculatus est regem et ab eo recessit. Guido vero Angliam intravit et ad proprium castrum perrexit. Ante portam pauperes sedentes in magna multitudine invenit et inter eos in forma peregrine comitissa sedit uxor ejus, personaliter singulis diebus ministrabat et cuilibet pauperi denarium dedit dicens: Orate pro domino meo Guidone, ut antequam moriar gaudium de eo habeam, et ut feliciter ad me revertatur, quoniam ad terram sanctam diu perrexit. Accidit eodem die, quod filius ejus, qui septem annorum erat, splendide indutus esset et matrem inter pauperes sequebatur. Filius cum audisset, matrem cuilibet pauperi dominum Guidonem nominare, ait: O mater, est illene pater meus, quem pauperibus istis sic recommendas? At illa: Eciam, fili mi. Tercia nocte, postquam te concepi, a me recessit et amplius eum non vidi. Cum vero domina inter pauperes per ordinem ambularet, venit ad virum suum Guidonem et elemosinam ei dedit; sed qualis esset, penitus ignorabat. Ille vero caput suum inclinabat, ne agnosceretur. Domina cum ad alios pauperes ambulasset, filius sequebatur, Guidoque oculos suos elevans vidensque filium suum, quem ante nondum viderat, non poterat se continere; [150] filium inter brachia accepit et osculatus est eum, et ait: O fili dulcissime, deus det tibi gratiam deo placere! Domicelle