Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/589

Haec pagina emendata est
567

ille: Deo voveo, quod non gustabis, nisi in manu forti! Guido hec audiens se defendebat in quantum potuit, ad aquam appropinquavit, et cum prope fuisset, in aquam saltavit, et hausit quantum volebat; deinde aquam exiit et sicut leo rugiens in eum irruit, aliusque fugam petiit. Rex hoc videns fecit eos abinvicem separari et illa nocte quiescere, ut die crastina ad bellum parati essent. Peregrinus cameram filie regis intravit, illa vero omne solacium ei prebuit, vulnera ejus ligavit, cena facta in lecto ligneo firmissimo eum requiescere fecit; [149] ille vero ex bello fatigatus incepit dormire. Plebeus septem strenuos filios habebat, vocavit eos et ait: Carissimi, vos estis filii mei; vobis denuncio, nisi ille peregrinus exstinctus ista nocte fuerit, die crastina inter mortuos computabor; fortiorem eo nunquam vidi. At illi: Pater, nocte ista erit expeditus. Circa mediam noctem omnibus dormientibus cameram puelle intrabant, que erat juxta mare constructa, ita quod aqua maris sub camera fluebat. Inter se dixerunt: Si eum in lecto occiderimus, filii mortis sumus. Omnes eum cum toto lecto in mare projiciemus et tunc penitus a populo dicetur, quod fugam recepit. Et illum dormientem receperunt et in mare projecerunt; ille vero dormiebat et nihil percepit. Nocte illa erat quidam piscator supra mare; cum sonitum lecti audisset, per lumen lune lectum respexit, admirabatur, alta voce clamabat: Dic mihi propter deum, qualis es, ut potero te juvare, antequam submersus fueris! Guido audiens clamorem a somno est expergefactus, stellasque in firmamento videns, admirabatur, ubi esset, et cum se in aqua percepisset, ad piscatorem clamabat: O carissime, adjuva me et dabo tibi mercedem, quia ego sum peregrinus ille, qui heri in campo pugnabat; sed quomodo huc veni, penitus ignoro. Piscator hoc audiens eum in naviculam recepit et ad domum suam duxit et in loco quiescere fecit. Veneruntque filii Plebei ad patrem suum nunciabantque ei, quod submersus fuisset, unde amplius timere non deberet. Plebeus non modicum gaudens mane surrexit et armavit se, ad januam palacii accessit et clamabat: Illum peregrinum deduc foras, ut potero me de eo vindicare! Rex cum audisset, precepit filie, ut eum excitaret et ad bellum se prepararet. Illa vero ad lectum ejus accessit et non invenit. Puella vero amare flevit et ait: Heu mihi, thesaurus meus mihi est ablatus! Denunciansque patri, quod eum non invenit. Rex vero contristatus est valde; sed cum lectum non invenerunt, admirati sunt. Aliqui eum fugam accepisse dixerunt, aliqui quod jugulatus fuisset. Plebeus in porta continue clamabat: Educ foras peregrinum vestrum, quia caput suum hodie regi presentabo! Dum vero in palacio de peregrino facta