Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/588

Haec pagina emendata est
566

osculatus est eum. Tyrius vero ad domum suam cum auro perrexit. Guido vero ad palacium regis ad januam pulsabat. Janitor vero causam pulsationis quesivit. At ille: Ego sum peregrinus, qui noviter a terra sancta veni. Statim introitum ei dedit et regi est presentatus. Juxta latus regis tyrannus ille sedebat, qui Tyrium divitiis ac honore privavit. Ait rex: Qualis pax est in terra sancta? Et ille: Domine, modo est pax bona; multi ad christianitatem conversi sunt. Qui ait: Vidisti illum militem de Anglia Guidonem, qui tot bella ibidem fecerat? Qui ait: Domine, sepius eum vidi et cum eo comedi. Et ille: Numquid est tibi mentis de regibus Christianorum? Ait: Eciam, domine, de persona tua, quomodo Sarazeni ac ceteri [148b] infideles regnum tuum per multa tempora occupaverunt et per quendam militem nomine Plebeum ab illo omni honore et divitiis illum nobilem militem privastis, et hoc injuste; de vobis ista ibidem dicuntur. Plebeus cum hoc audisset, ait: Tu false peregrine, qui ista mendacia narras, nunc dignus esses eum defendere, quia si sic contra te pugnarem, quia Tyrius ille privare dominum nostrum regem volebat a regno. Ait Guido regi: Domine mi, ex quo ille dicit, me falsum[1] peregrinum esse et Tyrium militem proditorem, de vestro beneplacito contra eum pugnabo et eum falsum[1] super corpus meum probabo. Ait rex: Mihi bene placet, immo te rogo, ut a proposito non desistas. Qui ait: Domine, arma mihi concedas. Ait rex: Quicquid indiges, paratum invenies. Rex diem belli inter eos constituit. Rex timens, ne peregrinus Guido per insidias interim occideretur, vocavit filiam suam virginem et ait ei: O filia, sicut vitam tuam diligis, peregrinum istum diligenter custodias et omnia necessaria invenies! Illa peregrinum in cameram suam introduxit, balneari fecit et eum ad libitum suum habebat. Adest dies belli, mane Plebeus armatus in porta stabat et clamabat: Ubi est falsus ille peregrinus? Quare tantum tardat? Ille hec audiens armavit se, ambo ad campum perrexerunt, duos ictus adinvicem fecerunt intantum duros, quod Plebeus fere spiritum emisit, nisi poculum gustasset, et ait: O bone peregrine, me permittas, semel aquam haurire. At ille: Si mihi fideliter promittas, hanc curialitatem mecum agere, si necessitas requirit, tibi concedo. Qui ait: Et ego tibi fideliter promitto. Ille vero ad aquam accessit, bibit quousque saturatus esset, statim cum toto conamine in Guidonem irruit, adinvicem ambo viriliter pugnabant, intantum quod Guido modo sitiebat et ait: Carissime, eandem curialitatem, quam tibi ostendi, jam mihi concedite, quia ultra quam credi potest sitio. At

  1. 1.0 1.1 falsum] orig. famulum.