regno quidam tyrannus strenuus valde, nomine Plebeus, qui Tyrio invidebat, quod tam subito ad divitias et honores promotus esset. Eum de proditione apud regem accusavit, quod regem de regno privare intendebat. Rex vero dictis ejus credens, quod potens ac strenuus esset, Tyrium omni honore et divitiis privavit, ita quod Tyrius ad magnam egestatem pervenit, intantum quod vix sustentationem habebat. Tyrius vero multum dolebat, quoniam solus est derelictus et in paupertate positus; flevit amare et ait: Heu michi, quid faciam ego? Dum semel tristis perrexit solus spaciando, Guido in forma peregrini ei obviabat. Quem cum Tyrius vidisset, noticiam ejus non habebat, sed Guido eum statim agnovit, sed ei qualis erat revelare nolebat et dixit: Carissime, unde es? Qui ait: De partibus longinquis sum ego, sed moram per plures annos in isto regno traxi. Quendam socium habebam, qui terram sanctam intravit; sed si vivus vel mortuus, aut aliter quocumquo modo secum fuerit, penitus in mea non est noticia. [148] Ait Guido: Ob amorem socii tui me in gremio tuo permittas quiescere, ut parum dormiam, quia ex itinere lassus sum. Ille vero annuit. Cum Guido in gremio suo dormiret, Tyrius vidit os ejus apertum et unam mustelam candidam exire et ad quendam montem juxta eum intrare. Cum vero ibidem per aliquod spacium moram traxisset, rediit et in os ejus reintravit. Hoc facto Guido est expergefactus a somno et ait ei: Carissime, vidi somnium mirabile. Mihi videbatur, quod una mustela de me exiit et in illo monte intravit et iterato in os meum intravit. Ait Tyrius: Carissime, sicut in visione vidisti, ita oculis meis respexi; sed quid mustela in isto monte fecerat, penitus ignoro. Qui ait: Montem ambo intrabimus, quia forte aliquid utile inveniemus. Montem intrabant et ecce draconem mortuum invenerunt, ventrem ejus auro plenum cum gladio polito; super gladium erat superscriptio talis: Per gladium istum miles Guido devincet Tyrii adversarium. Guido cum istum draconem invenisset, est valde gavisus et ait Tyrio: Carissime, totum thesaurum tibi do, sed gladium juxta me habere volo. Ait Tyrius: O domine, apud te non merui, ut mihi tale donum dares. Et ille: Eleva oculos tuos et vide! Ego sum Guido socius tuus. Ille vero hoc audiens intime eum respexit, statim noticiam ejus habebat, ad terram pre gaudio cecidit et amare flevit et dixit: Sufficit mihi de cetero vivere, ex quo semel vidi te. Et ille: Surge velociter! Potius de adventu meo gaudere debes, quam flere. Pro te pugnabo contra tuum adversarium et ambo in Angliam cum honore pergemus; sed videas ante omnia, ut nemini, qualis ego sim, dicas. Surrexit Tyrius, super collum ejus cecidit et
Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/587
Haec pagina emendata est
565