et nunquam oculis carnalibus eum vidi; vadam ad eum et eum videbo. Conduxit navem, venit in Egiptum, audiensque amicus ejus, obviam ei perrexit et cum gaudio ad domum suam duxit. Miles ille quandam puellam nimis pulchram in domo sua habebat; quam cum vidisset miles de Baldach, captus est in oculis ejus et pre nimio amore infirmabatur. Miles vero de Egipto cum hoc percepisset, ait ei: Carissime, dic mihi, quid tibi est? At ille: Est puella una in domo tua, quam desiderat cor meum tota mente intantum, quod, nisi eam habuero, filius mortis sum ego. Miles cum hoc audisset, omnes mulieres domus sue ei ostendit excepta illa puella. Ille cum omnes vidisset, ait: De omnibus istis parum aut nihil curo; sed est una alia, quam non video, quam diligit anima mea. In fine illam puellam ei ostendit; visa puella ait: Carissime, in ista sola stat mors et vita mea. Ait miles: Et ego dico tibi, istam a juventute sua in domo mea nutrivi, ad hoc ut uxor mea esset, et cum ea infinitas divitias obtinerem; verumtamen tantum te diligo, ut, antequam moriaris, ipsam tibi in uxorem concedo cum omnibus divitiis, quas ego recipere deberem. Miles hec audiens gavisus est valde, eam in uxorem accepit, cum qua divitias multas obtinuit, et sic ad patriam suam Baldach cum conjuge sua perrexit. Post hec cito miles [146] de Egipto ad egestatem magnam pervenit intantum, quod nec domum nec aliquam rem habebat; intra se cogitabat: [Pauper sum ego;] ad quem melius potero accedere, quam ad socium meum [de] Baldach, quem ego ad divitias promovi, et ipse me in egestate mea respiciat? Navem ascendit et venit in Baldach ad quandam civitatem post solis occasum, in qua manebat dives socius ejus; intra se cogitabat: Nox est; si modo ad domum socii mei pergam, noticiam mei non habebit, quia male sum vestitus et nullum mecum habeo, ubi solebam magnam familiam ducere et omnibus habundare. Ait intra se: Nocte ista quiescam et die crastina ad eum pergam. Respexit versus cimiterium, vidit ostia ecclesie aperta, intravit, ut tota nocte quiesceret. Cum autem ibi fuisset et dormire volebat, [duo] in platea adinvicem pugnabant et unus alium occidit, interfector vero ad cimiterium fugit et ex alia parte exivit. Post hec vero clamor factus est in civitate: Ubi est interfector, ubi est proditor, qui hominem interfecit? At ille: Ego sum, accipite me et in patibulum me suspendite! Illi manus in eum injecerunt et per totam noctem in carcere incluserunt. Mane vero campana civitatis erat pulsata, judex contra eum sententiam dedit, et illum ad suspendium duxerunt. Inter alios, qui secuti sunt eum, erat miles socius ejus, ad quem venerat. Cum vero eum
Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/583
Haec pagina emendata est
561