Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/580

Haec pagina emendata est
558
Turpe est doctori, cum culpa redarguit ipsum.

Secunda lex frugalitatem omnibus persuasit et symoniam aut cetera contraria interdixit, parcimoniam suadens, ac gulam carnisque crapulam, quibus multi hodiernis temporibus intendentes et dediti vitam breviant, exercere prohibuit, sed frugilitatem bonorum operum et largitatem elemosinarum omnibus nobis per legem, qua octo opera misericordie instituit, servandam esse voluit atque persuasit, quia quicquid ultra necessitatem vite prelati aut alii viri ecclesiastici divites habent, in elemosinam pauperum distribuere tenentur, alias, teste beato Ieronimo, rapina est et sacrilegium coram deo. Tercia lex jussit singula non pecunia sed meritorum compensione opportuna [comparari]; hoc est quantum habes tantum vales. Deus non tantum dona respicit, sed cor et intentionem donantis, et ideo secundum cordis tui merita deus retributionem tuam magnam vel parvam faciet; nihil enim absconditum est oculis ejus, quod non sciatur, et nihil apertum, quod sibi non reveletur, quoniam omnia intuetur. Quarta lex instituit materiam auri etc. i. e. divitias hujus mundi vilius apud deum reputari, quam aliquid alterius materie totius mundi. Sed acceptat preces et miserias pauperum, sicut legitur de divite epulone, qui miseriam pauperis Lazari et ulcerati [144b] non respiciens neque compatiens, postquam in inferno sepultus jacuit et pauxillum aque a digito stillantis petiit, non obtinuit, sed flammis et cruciatibus perpetuis expositus semper urit, et Lazarus est ab angelis propter suam patientiam in sinu Abrahe collocatus. Quinta lex dedit regibus potestatem etc. Hoc est intelligendum, quod principes et prelati jam habent subditos judicare; sed cavendum est, ne sint muneribus corrupti, ut non recte judicent, quia si sic, eadem mensura, qua mensi fuerint, scilicet justiciam vel injusticiam, remitietur eis per judicem vivorum et mortuorum in extremo judicio; quia moderni temporis judices munera pauperum vel divitum quorumcunque recipientes a justicia ita excecantur, quod viam equitatis et sententie recte vix videre possunt; sed qui modo plus dederit, fortiorem causam favorabilioremque sententiam licet contra justiciam obtinebit. Sexta lex fundos omnibus equaliter divisit, hoc est deus ab eterno instituit omnibus equaliter gratiam suam, secundum quod viderit hominem proficere, unde in evangelio dicit: Petite et accipietis. Item alibi dicit: Quodcunque petieritis patrem in nomine meo, credite, quod accipietis et fiet vobis. Quia Christus in divitiis est habundantissimus; postquam digne a nobis rogatus fuerit, in muneribus expendendis est largissimus; plus enim potest dare, quam mens nostra scit rogare. Septima