Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/576

Haec pagina emendata est
554


Cap. 167.

De audiendo bono consilio.

Sagittarius quandam aviculam nomine philomenam capiens, quando volebat eam occidere, vox data est philomene et ait: Quid tibi proderit, o homo, si me occideris? Neque enim ventrem tuum de me implere valebis; sed si dimittere me velles, tria mandata tibi darem, que si diligentius servares, magnam utilitatem inde consequi posses. Ille vero ad ejus loquelam stupefactus promisit, ut eam dimittere vellet, si hec tria mandata et utilia proferret. Que ait: Audite ergo! Primum est: nunquam rem, que apprehendi non potest, apprehendere studeas! Audi secundum: de re perdita et irrecuperabili nunquam doleas! Audi tercium: verbo incredibili nunquam credas! Hec tria bene custodi et bene tibi erit! Ille autem, ut promisit, eam volare dimisit. Philomena enim per aerem volitans dulciter cantavit; finito cantu dixit ei: Ve tibi, homo, quia malum consilium habuisti, et quia magnum thesaurum hodie perdidisti, est enim in visceribus meis margarita, que strucionis ovum vincit magnitudine. Ille hoc audiens contristatus est valde, quod eam dimisit, rethe suum expandit et [142b] conabatur eam apprehendere, dicens ei: Veni in domum meam, et omnem humanitatem exhibebo tibi, et propriis manibus te pascam et ad tuam voluntatem te volare permittam. Cui philomena: Nunc pro certo te fatuum esse cognosco, nam ex illis, que tibi dixi, nullum profectum habuisti, quia de re perdita et irrecuperabili doles et me nequeas capere; et tamen per rethe tuum temptasti, et insuper margaritam in meis visceribus esse credidisti, cum ego[1] tota ad magnitudinem strucionis ovi non valeam pertingere. Stultus es et in stulticia tua semper permanebis. Hiis dictis avolavit; homo autem dolens et tristis ad domum rediit et philomenam non vidit.

Moralizacio. Carissimi, iste potest dici quilibet bonus Christianus, qui in baptismo a peccato originali est lotus, in quo baptismo sagittas acutas recepit scilicet virtutes contra diabolum, mundum et carnem. Accepit philomenam scilicet dominum nostrum Ihesum Christum, quando renunciavit diabolo et omnibus pompis ejus. Qui miro modo dulciter cantavit, quando oracionem patri celesti pro genere humano infudit, sed miser peccator istam philomenam, scilicet dominum nostrum Ihesum Christum, cogitavit occidere, quotiens cogitavit peccatum mortale perpetrare, sicut dicit apostolus: Iterum, quantum est in eis, crucifigunt filium dei. Sed diligenter attendite, quod deus dedit

  1. ego] orig. ergo.