redditur et famosior. Virgilius, Longobardus origine, natione Mantuanus prosapia humili ortus, sapientia tamen maximus et eximius poetarum claruit. Cum quidam sibi diceret, quod versus Omeri operi suo insereret, respondit, magnarum esse virium clavam excutere de manu Herculis. Quintus, qui in isto scacario ludit et nominatur, est regina, cujus progressus est de albo in nigrum, et ponitur juxta regem; et quando recedit a rege, capitur. Que cum mota fuerit de proprio quadro nigro, ubi primo fuit locata, non potest procedere, nisi a quadro in quadrum unum, et hoc angulariter, sive procedat, sive retrocedat, sive capiat, sive capiatur. Sed si queratur, cur regina bellis exponatur, cum conditio mulieris debilis sit et fragilis, dicendum est, si scire velimus, quod morem illarum mulierum sequitur, ubi viri ad bella procedentes mulieres et uxores cum tota familia ad castra deducuntur; Tartari enim hoc faciunt, et licet non utantur arcu, magis possunt tamen homines impedire, quam corporis virtute prosternere. In solacium tamen regis factum est et ad amoris ostensionem provisum, ut ad bella regem regina sequatur. Carissimi, per reginam animam nostram intelligimus, que regina in celis per tramitem bonorum operum constituetur. Hec regina alba est et nigra; alba per confessionem et absolutionem, quando servus ejus scilicet corpus pure confitetur et absolvitur, satisfaciens pro delictis in tantam albedinem [141b] redditur, et decies clarior sole apparebit; sed nigra efficitur per peccati fuliginem et deturpationem. Hec juxta regem stare debet; quod si non fecerit, capitur et violatur. Anima enim nostra ad hoc corpori infusa est, ut ejus recuperatione et salvatione angelorum exercitus, qui ruinam magnam cum Lucifero fecerat, ad integrum restauretur, et ut ad regem glorie ut regina collocetur. Que cum a rege, cujus cura regitur et gubernatur, discesserit, capitur et per mortalia facta ad inferos mattatur, et ibi irrecuperabiliter demergitur, et quamvis regina ista i. e. anima ab extra bellare nesciat, corpus tamen, ut meritoria operetur, abintus instiget, quia corpus nostrum sicut insessor equum anima i. e. ratio nostra dirigere debet ad virtutes et informare, ne ultra limites mandatorum ecclesie prosiliat, sed recto tramite de quadro unius virtutis in quadrum alterius gressum faciat; propterea regina in schacario gressum lentum et non saltum debet habere et infra proprios limites permanere, nam Dyana Jacob filia virginitatem servavit, dum in domo fratrum suorum quievit, sed statim cum ad videndum alias regiones curiose exivit, a filio Sichen corrupta fuit. Seneca dicit, quod mulieres, que malam faciem habent, leves et impudice sunt; non enim illis deest
Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/574
Haec pagina emendata est
552