Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/571

Haec pagina emendata est
549

homines, qui peccata perpetrant et de die in diem credunt secum portare usque ad finem, et cotidie addunt plura et plura, intantum quod portare omnino non possunt, quousque mors subito veniat et animam ad penam auferat et in profundum lacum infernalem demergat. Per secundum, quem vidisti, aquam de puteo profundo in vanum haurientem, intellige illos, qui opera meritoria perpetrant et tamen locum meritorium in eis non occupant, quia pleni sunt foraminibus i. e. peccatis et quicquid boni operantur, per peccatum totum destruitur. Per tercium, qui trabem portavit, designantur mundi potentes, qui credunt per ostium regni celorum intrare cum superbia vite et mundi pompa; tamen impediuntur, intantum quod ad infernum cadunt, a quo nos etc.




Cap. 166.

De ludo schacorum.

Schacarium habet lxiv puncta per viii divisa, scilicet virum et mulierem, sponsos et sponsas, clericos et laicos, divites et pauperes. Istum ludum sex homines ludunt; primus est rochus, et est in duplici genere, scilicet albus et niger; dexter est albus et sinister niger; hujus virtus est, quod cum omnes schaci fuerint in locis suis situati, tam nobiles quam populares, habent virtualiter certos terminos, ad quos possunt progredi; soli autem rochi, cum sint inclusi, nullam habent progrediendi virtutem, nisi eis per nobiles aut populares via fuerit expedita, et vadit recto semper tramite et nunquam ad angulum, sive antecedat sive revertatur, et quando vadit lateraliter, ex altera parte capit alium et fit fur. Carissimi, sic pauper verus nihil habet, nisi unum transitum paupertatis sue, per quam recto tramite incedit ad omnium pauperum dominum Ihesum Christum, et fit regina juxta regem regum. Sed si murmurans de statu suo lateraliter retrocedat, fit fur et rapit quicquid potest; nec de regine solio curat. Secundus est alphinus, qui currit per tria puncta, nam in sede propria ille, qui est niger, ad dexteram regis collocatur et albus ad sinistram; dicuntur autem albi et nigri non ex colore, sed ex loci situatione; dexter enim, qui niger est, pergens versus dextram se in spacio nigro et vacuo ante agricolam locat; sed sinister de propria virtute habet duos progressus, unum versus dexteram ad spacium album, alium versus sinistram ad spacium vacuum et album, et sic de tercio ad tercium quadrum vadunt servando proprium situm