navit et cornu Anglorum regi Hinrico vetustiori donavit, ne tanti criminis fautor fuisse censeretur.
Carissimi, nemorosus saltus regnum celorum est et monticulum mundum hunc esse intelligimus, quoniam in mundo teste Psalmista reptilia sunt, quorum non est numerus. Venator est homo, qui quotidie in hoc mundo venatur, et singulis dierum cursibus unam dietam ad mortem venandam montem istum ascendit. Sed cum in ista venatione nil nisi reptilia tribulacionis et animalia diabolice deceptacionis invenit, estu divini ardoris et siti remuneracionis ad cornu olei misericordiarum accedat, quod de fonte sue benignitatis omnibus effluenter tribuit et non improperat. Per cornu filium dei accipimus, qui nectar illud salutare suavissimi saporis in ara crucis ex suis sanctissimis vulneribus, celebri cultu, vultu hilari, manibus latissime expansis pro redemptione totius humani generis largiter propinavit. Cornu istud preciosum auro est ornatum, quando corpus illud gloriosum salvatoris nostri diversis tormentorum suppliciis ac flagellacionum vulneribus roseo sanguine a planta pedis usque ad verticem capitis, Ysaia teste est transfusum. Cornu est gemmis decoratum, quando caput illud gloriosum spinarum densitate fixuris atrocissimis est perforatum. Iste pincerna dat nobis manutergium confessionis et indulgencie, quo crimina nostra abstergamus; quare sibi vas mundum i. e. cor contritum et humiliatum ac a peccatis purgatum reddere debemus, et pro poculo suavissimo gratias sempiternas agere. Quod si non fecerimus judex vivorum et mortuorum cornu a nobis exiget in die extreme ulcionis, et in confusionem nostram cunctis videntibus ostendet et in patibulo infernali perpetuo cruciandos suspendet. A quo nos etc.
Cap. 162.
De cavendis imprecacionibus.Rem novam atque insolitam sed salubri consilio plenam et cautelam incautis facilem prestantem narrat Gervasius Tillebergensis ad Ottonem Romanorum imperatorem, quod in Cathilonia episcopatu Gerundensi est quidam mons excelsus valde; hujus ambitus arduus est et pro parte inaccessibilis ad ascensum; in [136] cujus summitate locus est aquam continens subnigram et in profundo inperscrutabilem. Illic mansio fertur esse demonum ad modum palacii dilatata et janua clausa; facies tamen ipsius mansionis sicut ipsorum demonum vulgare est incognita et invisibilis. In lacum si quis aliquam lapideam aut