Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/559

Haec pagina emendata est
537

Cap. 156.

De causa subversionis Troje.

Ovidius refert de bello Trojano, quod Helena fuit capta a Paride et quod prophetatum fuit, quod civitas Trojana[1] non esset subjecta, quousque Achilles mortuus esset. Mater hoc audiens eum in quadam camera inter domicellas cujusdam regis in habitu muliebri occultabat. Quod intelligens Ulixes navem cum mercimoniis preparavit, ponens eciam ornamenta muliebria et arma splendentia, et sic ad castrum devenit, ubi Achilles cum domicellis inclusus manebat, qui statim cum navem cum ornamentis et armis vidisset, cum domicellis causa emendi mercimonia intravit; sed cum Ulixes curiose arma tractasset et illa apprehendere sollicitasset, Achilles hastam arripuit et vibravit, et sic paruit res. Quem Ulixes apprehendens et ad Trojam deducens, prevaluerunt. Ipso vero mortuo, capta est Troja, et obsides partis adverse sunt liberati.

Moralizacio. Carissimi, Paris diabolum significat, Helena vero animam sive totum genus humanum a diabolo captum, Troja infernum, Ulixes Christum, Achilles spiritum sanctum, navis mercimoniis onusta est beata virgo Maria virtutibus adornata, arma Achillis sunt crux, claves, lancea, corona etc. Ante Christi mortem Troja scilicet infernus prevaluit et antiquos patres in obsidione tenuit, sed Christo vero mortuo in die paraceves infernus capitur et obsides, quas tenuit, reddidit.




Cap. 157.

De pena peccatorum non satisfacientum in presenti pro delictis.

[133b] Quidam imperator erat, qui janitorem prudentem habebat, qui a domino suo instanter petiit, ut eum janitorem civitatis per unum mensem esse concederet, ita quod ab omni gibboso, monoculo, scabioso, impetiginoso ac hernioso denarium haberet. Imperator ei concessit et sigillo roboravit. Qui ministerio suscepto stetit in porta civitatis, ut intrantes et exeuntes notaret, et videret, si aliquod lucrum ex officio posset obtinere. Quadam vero die gibbosus bene cappatus portam intravit. Janitor ei obviam venit et denarium ab eo petiit secundum statutum et imperatoris preceptum. Gibbosus renuit et nihil dare voluit. Tunc janitor manus in eum injecit ejusque capucium accipere voluit. Dum autem capucium tolleret, levando invenit eum

  1. Trojana] orig. Romana.