Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/558

Haec pagina emendata est
536

quod Christus autem pre gaudio victorie ictum vulnusque non sentiens aut dissimulans, disparente adversario, quia dum Christus moreretur in cruce, diabolus, si quid in eo potestatis habere potuisset, ad eum venit, quia purum hominem credidit. Miles disparente adversario et debellato mundi campum victor egreditur, equum lucratum i. e. corpus et animam in die ascensionis sue deo patri tradidit; sed dum nobilis iste de mundo in monte Oliveti ad patrem regreditur, turba familiaris occurrit, quoniam omnium prophetarum et patriarcharum numerus aliorumque sanctorum exercitus letissimi ex victoria facti et in limbo infernorum adhuc reclusi singilatim dicebant: Advenisti, desiderabilis etc. Eventum mirantur, casum dejecti militis adversarii sui gratissimum habentes et strenuitatem tam illustris baronis commendantes, sed et miles vulnera de triumpho in signum victorie retinuit, que in extremo judicio justis ad premium et peccatoribus ad supplicium ostendet. Stupet familia de vulnere i. e. omnes electi mirantur de tam acerba morte et Christi passione, ei regraciantes, sed dominus dedignatur timere, quia viriliter contra mundum, carnem et demonem pugnavit ac potenter superavit. Devotus concurrit excitatus populus, qui prius cum Christo compassionem non habuit, sed visis vulneribus et in mente pertractatis amaris passionibus, quos prius somnus oblivionis et ignorantie presserat, excrescens admiracio ducit ad vigilandum. Hujus triumphi testis est equus i. e. Christi cruentatum corpus, in quo, ut Ysaias dicit, a planta pedis usque ad verticem capitis non est sanitas. Ad publicum conspectum omnium fidelium in memoriam est expositum. Jam gallicantus advenerat et equus saltibus estuans, naribus ebulliens, [133] pedibus terram pulsans etc. Per gallicantum horam mortis Christi videlicet nonam, que tunc erat secundum gentiles hora vere meridiei, intelligimus; attamen omnibus nobis erat nox, cum propheta dicat: Vanum est vobis ante lucem surgere, quia quotquot ante Christum nascebantur, ad infernum descenderunt. Propterea Christus estuans est saltibus resurgendi et ad celos ascendendi, ebulliens naribus in terrorem omnium damnatorum in die judicii extremi, et pedibus terram pulsans i. e. homines de terra resurgere faciens, cum vox tube novissime sonuerit: Surgite, mortui, et venite ad judicium! Tunc dicturus est justis: Venite, possidete paratum vobis regnum ab inicio seculi! Sed reprobi exspectabunt illam sententiam tremendam, qua eis dicetur: Ite, maledicti in ignem eternum, a quo etc.