centibus; in qua propter presentiam sancte imaginis Christi nullus idolorum cultor aut hereticus neque barbarus audet accedere, nec locum illum invadere. Vel civitas ista potest dici corpus nostrum, in quo propter presentiam sancte imaginis Christi i. e. anime infuse et per baptismum a peccato originali lote nullus hereticus i. e. nulla diaboli versutia aut pompa vivere potest, quoniam in baptismo deo firmiter adherere promisimus et diaboli pompis abrenunciavimus, quoniam homo ad imaginem trinitatis sancte factus et creatus est, ut dicitur Genes. primo: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Ideo diabolus in eo post baptismum vivere non potest, nisi homo voluerit; hostis enim noster ita debilis est, quod neminem superare poterit, nisi homo voluerit. Sed nec locum illum barbari possunt invadere. Barbari sunt peccata mortalia, que per presentiam divine gratie animam nostram invadere non possunt. Et si ex fragilitate condicionis nostre et carnis suggestione anima per peccatum aliquod mortale aut saltem enorme invaditur, puerulus innocens i. e. conscientia remordens exercitum hostilem obvenientem per epistolam confessionis debet repellere et post confessionem pro peccatis satisfacere. Et sic eadem die, qua puerulus stans in porta i. e. in inchoacione bone vite epistolam emendacionis et confessionis legit, tociens quociens barbari conscienciam invadentes et bonum opus nostrum retardantes aut placantur, aut effeminati fugiunt; sed nunquam placantur, quia dum opera nostra bona conspiciunt, plus in temptacionis furiam vertuntur et insaniunt. Si autem ex lapsu carnis nos in presenti laqueum ceciderimus, nullam tamen ex hoc placacionem diaboli, ut a temptacione desistet, habere poterimus. Ergo effeminati et devicti a nobis fugiunt; stultum enim est servire diabolo, qui nullo placatur obsequio; sed adherendum est deo, qui sibi servientibus vitam et mercedem eternam retribuit, ad quam nos perducat etc.
Cap. 155.
De modo pugne in passione Christi contra diabolum.In Anglia, ut narrat Gervasius, ad terminos episcopatus Elienensis est castrum Cathubricha nomine, infra cujus limites e vicino locus est, quem Wandleburiam dicunt, eo quod illic Wandali partes Brittannie seva Christianorum peremptione vastantes [131b] castrametati sunt. Ubi vero ad monticuli apicem fixere tentoria, planicies in rotundum vallatis circumcluditur, unico adinstar portalis aditu patens