Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/553

Haec pagina emendata est
531

quam ego cum viginti sisterciis aureis in loculo clausam in mare misi, ut inventa digne sepeliretur; et hanc filiam meam nequissimis hominibus ad nutriendum commendavi, et superiores partes Egipti pecii. Quarto autem decimo anno adveniens, ut filiam meam expeterem, dixerunt, eam esse defunctam, et dum credidi, in luctu vixi et in lugubribus vestibus, et mori cupiens, mihi filia mea reddita est. Cum hec et hiis similia narraret, Altistratis regis filia uxor ipsius levavit se et rapuit eum in amplexus, volensque eum osculari, Appollonius autem repulit eam a se cum indignacione, ignorans quod uxor sua esset. At illa: O domine mi, dicebat cum lacrimis, dimidium anime mee, cur sic agis? Ego sum conjux tua Altistratis regis filia, et tu es Tyrus Appollonius maritus et dominus meus, tu es magister meus, qui me docuisti, tu es naufragus meus, quem amavi, non causa libidinis sed sapientie. Appollonius hec audiens noticiam ejus statim habens, cecidit super collum ejus et pre gaudio lacrimas emisit dicens: Benedictus altissimus, qui mihi filiam cum uxore reddidit! At illa: Ubi est filia mea? Et ipse ostendens Tharsiam dixit: Hec est filia tua Tharsia. Illa vero osculata est eam, et sic cum leticia magna in tota civitate illa et in circuitu, quod rex Appollonius uxorem suam in templo invenit, famatum est. Appollonius ascendit navem cum uxore et filia et genere revertentes ad patriam suam. Veniens igitur Appollonius Antiochiam, regnum sibi reservatum recepit, et pergens Tyrum constituit in locum Athanagoram generum suum. Deinde cum ipso genere, uxore et filia et cum exercitu regio veniens Tharsum,[1] jussit apprehendere Dyonesiadem et Stranguilionem et duci ante se, et coram omnibus ait: Cives Tharsenses, numquid vestrum alicui exstiti ingratus? Omnes dixerunt: Non, domine! Parati sumus pro vobis mori. Hec statua est facta, quia nos a morte servastis. Appollonius ait: Commendavi filiam meam Stranguilioni et Dyonisiadi uxori sue et eam mihi reddere noluerunt. Infelix mulier ait: Bone domine, numquid tu ipse titulum monumenti ejus legisti? Appollonius jussit filiam suam venire in presentia omnium, et Tharsia maledixit mulieri et dixit: Ave, salutat te Tharsia ab inferis revocata! Infelix mulier videns eam toto corde contremuit, cives mirabantur et gaudebant, et jussit Tharsia venire villicum, cui ait: Theophile, tu agnosti, clara voce responde, quis me interficiendum [130b] te obligavit? Villicus ait: Dyonisiades domina mea. Tunc cives rapuerunt Stranguilionem et Dyonisiadem, et extra civitatem trahentes lapidaverunt, volentes et Theophilum occidere; sed

  1. Tharsum] orig. Tharsiam.