Dixisti Appollonium naufragum esse mortuum; ecce venit ad repetendam filiam! Ecce, quid dicturi sumus pro filia? Et illa: Miser vir et ego conjux accipiamus vestes lugubres, perfundamus lacrimas et credet nobis, quod filia ejus naturali morte defuncta est. Cum hec ita agerentur, intravit Appollonius; ut vero vidit eos lugubri veste indutos, ait: Quare in adventu meo funditis lacrimas? Credo, quod iste lacrime non sunt vestre, sed mee. Ait mulier nequam: Utinam ad aures tuas alius et non ego aut conjux meus diceret, quod jam dicam! Tharsia tua filia subito defuncta est. Appollonius hec audiens, totum corpus ejus contremuit, diuque defixus stetit. Tandem resumpto spiritu intuens mulierem ait: O mulier, si filia mea defuncta est, ut dicis, numquid et pecunia ac vestes simulque perierunt? At illa: Alique sunt, alique perierunt. Et dixerunt: Crede nobis, quia credidimus, quod filiam venientem invenires, et ut scias, nos non esse mentitos, habemus testimonium; cives enim nostri memores beneficiorum tuorum in proximo litore ex ere collato filie tue monumentum fecerunt, quod potes videre. Appollonius credens, eam esse defunctam, ad famulos ait: Tollite hec, famuli, et ferte ad navem! Ego vadam ad filie mee monumentum. Legit titulum sicut superius est scriptum. Stetit quasi extra se, maledicens oculos proprios et ait: O crudeles oculi filie mee Cernue, non potuistis lacrimas fundere! Hiis dictis ad navem perrexit et ait famulis suis: Projicite me, queso, in profunditatem maris! Cupio enim in undis exhalare spiritum. Et dum prosperis navigat Tyrum, reversus subito, mutatum est pelagus et per diversa maris discrimina naves jactabantur; omnibus autem deum rogantibus ad Machilenam civitatem, in qua erat filia sua Tharsia, venerunt; gubernator autem cum omnibus magnum plausum dedit. Ait Appollonius: Quis sonus hilaritatis aures meas percussit? Ait gubernator: Gaude, domine, quia hodie natalicia celebrantur! Appollonius ingemuit et ait: Et omnes diem festum celebrent preter me; sufficiat famulis meis pena mea ac dolor, dono eis x aureos, et emant, que voluerint, et diem festum celebrant, et quicunque vocaverit me vel gaudium mihi fecerit, crura illorum frangi jubeo. Dispensator itaque necessaria [127b] tulit et rediit ad navem. Cum igitur omnibus navibus navis Appollonii honoracior esset, cum magno convivio ceteris melius celebrant naute Appollonii. Athenagora, qui Tharsiam diligebat, juxta navem in litore ambulabat, vidit navem Appollonii et ait: Ecce, amici, navis ista mihi placet, quam video decenter esse paratam. Naute ut audiunt suam navem laudari, dixerunt ei: O domine, rogamus, in navem nostram ascendatis! Et ille: Mihi placet. Ascendit
Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/547
Haec pagina emendata est
525