quia mundus sum a sanguine Tharsie; et requiras a Dyonisiada! Respexit uxorem suam et ait: Quomodo suffocasti filiam regis, inimica dei hominumque obprobrium! Illa vero induit se et filiam suam lugubres vestes, falsasque lacrimas fuderunt coram civibus, [dicentes:] Cives carissimi, ideo ad vos clamamus, quia spes oculorum nostrorum Tharsia, quam vidistis, subito dolore defuncta est et nobis cruciatus et amaros fletus reliquit; quam digne sepeliri fecimus. Tunc pergunt cives ubi figuratum erat ex promeritis patris fabricatum ex ere corpus, ubi cives Tharsie virgini pro beneficiis patris ejus sepulchrum ex ere collatum fecerunt. Igitur qui puellam rapuerant venerunt ad civitatem Machilentam; deponitur ergo illa inter cetera mancipia venalis. Audiens eam leno infaustissimus ac impurus, contendere cepit, ut eam emeret; sed Athanagora princeps ejusdem civitatis videns eam nobilem, pulchram, sapientem, obtulit decem sistercias auri. Leno ait: Ego dabo xx. Athanagora ait: Ego dabo xxx. Leno: Ego xl. Athanagora: Ego l. Leno: lx. Athanagora: lxx. Leno: lxxx. Athenagora: xc. Leno: c sistercias in presenti dabo. Et ait: Si quis amplius x sistercias auri, dabo supra. Athanagora ait: Ego, si cum lenone contendere voluero, ut unam emam, plures venditurus sum; permittam eum emere, et cum prostituerit eam, lupanar intrabo, prius ad illam, et eripiam nodum virginitatis ejus, et erit mihi sicut emerim eam. Quid plura? Perrexit cum lenone in salutatorium, ubi habuit Priapum aureum et gemmis adornatum et ait: Puella, adora istum! Ait illa: Nunquam tale adorem. Et ait: Domine, numquid Lapsatenus es tu? Leno ait: Quare? Et illa: Quia Lapsateni colunt Priapum. Leno ait: Nescis tu misera, quia in domo lenonis avari incurristi? Puella prosternens se ad pedes ejus ait: O domine, miserere virginitati mee, ne prostituas hoc corpus pro tali turpi titulo! Cui leno: Nescis, quia apud lenonem et tortorem nec preces nec lacrime valent? Tamen vocavit villicum puellarum et ait: Hec puella ornetur vestibus puellaribus preciosis et scribatur ei titulus: Quicunque Tharsiam violaverit, mediam libram dabit; postea ad singulos solidos parebit populo. Villicus fecerat, quod jussum fuerat. Cum lenone antecedente turba [126b] tercia die cum symphonia ducitur ad lupanar, sed Athanagora princeps primus ingreditur velato capite. Tharsia videns eum, projecit se ad pedes et ait: Miserere mei, domine, propter deum, et per deum te adjuro, ne velis me violare! Resiste libidini tue, et audi casus infelicitatis mee, et originem unde sim diligenter considera. Cui cum universos casus suos exposuisset, princeps confusus et pietate plenus ait ei: Habeo
Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/545
Haec pagina emendata est
523