diabolus, quod homo erat sic formatus, ut locum ejus in celo occuparet, multum ei invidebat, et studuit, quomodo ejus uxorem scilicet animam deturpare posset. Adam vero cupidus, qui non tantum erat contentus de dei beneficio, quod sibi dedit, scilicet de paradiso, sed quasi alter deus esse volebat, vidensque diabolus, ad Evam accessit dicens: Si comederitis de ligno vite, eritis sicut dii scientes bonum et malum, Genes, i. Diabolus prius se miscuit cum lepra scilicet iniquitate, et sic ad innocentem accessit, et mortaliter peccavit, quando divinum preceptum violavit, et sic homo factus est leprosus spiritualiter, propter quod extra regnum paradisi erat expulsus in universitatem hujus mundi. Filius imperatoris scilicet filius dei videns hominem, quam formaverat in miseria, cum natura ejus miscuit se quando de celis descendit et carnem nostram assumpsit, intantum quod nos ab omni lepra peccati per passionem suam liberavit, et ipse peccata nostra tulit, in corpore suo factus est turpis in passione. Ysai. xviii: Vidimus eum non habentem speciem neque decorem. Et sequitur: Reputavimus eum quasi leprosum percussum a deo et humiliatum. Nos vero sic liberati per mortem Christi poterimus ad patriam celestem secure, si voluerimus, pervenire, sed celestis Christus nos cotidie temptat, pulsat ad januam cordis nostri, sicut ipse testatur, Cantic. xi: Ego sto ad ostium et pulso; si quis aperuerit michi, cenabo cum eo. Sed diligenter est advertendum, quod ostium cordis debemus ei aperire per septem opera misericordie, et eum cum omni gaudio recipere, et in speciali camera extra homines eum ponere, ut nobiscum semper maneat, et sicut iste leprosus sitivit. Ita Christus sitivit in cruce, cum dixit: Sicio. Quid siciebat? Non vinum sed salutem animarum nostrarum. Judei hoc audientes acetum cum felle mixtum ei dederunt. Ecce serpentem venenosum pro nostra salute bibit et totum venenum peccati primi parentis projecit, et sic cum dextrario divinitatis cum humanitate in die ascensionis cum multitudine celos ascendit. Et sic est finis.