illius peccati semper habemus promptitudinem ad peccandum, juxta illud Genes. iii: Sensus et cogitaciones hominis prona sunt ad peccandum ab adolescencia.
Cap. 148. (140.)
Quod peccatum hic vel alibi punietur.Refert Agillus de Amore, quod cum ditissimus esset et transire vellet de uno regno in aliud, conduxit navem; sed[1] naute propter pecuniam eum occidere volebant; sed ipse ab eis impetravit, ut prius cantare posset ad honorem delphinis, qui in cantu hominis delectatur. Cum vero in mare projectus esset, delphin eum suscepit et in terram deportavit, et dum naute eum mortuum crederent, ipse in terra apud regem eos accusavit, qui coram rege positi victi sunt et dampnati.
Carissimi, sic modo est, si est aliquis dives diviciis virtutum, qui hujus seculi mare patienter proponit ad deum transire, venient filii diaboli et ab eo famam et bona temporalia tollunt et aliis molestiis vexant; sed certe ipse inter hec cavere debet devotis oracionibus a deo auxilium petendo, et sic portatur in terram, de qua Psalmista: Porcio mea, domine, sit in terra vivencium et inimici tradentur penis eternis.
Cap. 149. (141.)
De vana gloria quam multa mala sequuntur.Valerius narrat, quod quidam nobilis consilium sapientis quesivit, quomodo posset nomen suam dilatare? Respondit, quod si virum illustrem [122b] occideret. Quo audito Philippum patrem Alexandri magni interfecit, ut nomen sibi acquireret; sed ille cito post miserabili morte exstinctus est.
Carissimi, aliqui nobiles ac mundi potentes per mala opera sua acquirunt nomen mendacii, sed sine dubio per illud nomen quantum est in eis dominum deum occident; ideo tales mala morte morientur, cum in inferno sepeliuntur.
- ↑ navem; sed] orig. navesque.