Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/527

Haec pagina emendata est
505

Alexandro presentatus, eum interrogavit dicens: Quare mare habet te infestum? Ille statim respondit: Quare te orbis terrarum? Sed quia ego hoc ago una galea, latro vocor, tu vero mundum opprimens navium multitudine magna, diceris imperator; sed si circa me fortuna mansuesceret, fierem melior; e converso tu quanto infortunacior tanto deterior. Alexander respondit: Fortunam tibi mutabo, ne malicia tue fortune, sed meritis ascribatur. Sicque ditatus est per eum et de latrone factus est princeps et zelator justicie.

Carissimi, latro in mari cum una galea est peccator in mundo cum sola vita, et tamen non desistit occidere virtutes et spoliare per peccatum, quas recepit in baptismo. Sed Alexander i. e. princeps vel prelatus habet talem ad viam rectitudinis adducere per naves i. e. per monita sancte ecclesie. Sed caveat prelatus vel princeps, ut seipsum prius judicet, ut non inventus fuerit pejor illo, quem arguere voluerit, quia si sic, gravius puniretur. Demum latro ille factus est zelator justicie et per bonum decorem peccator ad optimum finem pervenit, et tunc est majus gaudium super uno peccatore penitenciam agente, quam super nonaginta novem [justis,] qui non indigent penitencia etc.




Cap. 147. (139.)

De peccati veneno quod animam intoxicat.

[122] De quodam rege narratur, quem inimici ejus occidere cogitabant, et quia potens erat, veneno eum perdere voluerunt. Venerunt aliqui eorum simplici veste induti ad civitatem, ubi manebat, et ibi erat fons aque, de quo rex multociens bibebat; hunc fontem veneno undique intoxicaverunt; rex autem ignorabat et bibit, sicut solitus erat, et mortuus est.

Carissimi, rex iste est Adam primus homo, cui subjecte erant omnes creature corporales. Psalmista: Omnia subjecisti sub pedibus ejus etc. Illum regem querebant demones interficere veneno, quod fuderunt in fontem. Fons ille est cor humanum, quia sicut rivuli respectu fontis exeunt, ita cor hominis influit virtutem et regimen omnibus membris. Ad illum fontem infusum fuit venenum, quando primus parens per suggestionem concepit contra dei preceptum facere et ei assensum prebuit, et tunc de isto fonte mortem bibit, et post eum quasi infiniti homines mortui sunt, donec Christus veniret et nos liberaret de isto fonte; adhuc descendunt rivuli in nobis, quia racione