Socrates fieri speculum de calibe plane in superficie politum et mundum, ut ab omni loco moncium foret aspectus et reflectio ad speculum. Quo facto intravit Socrates edificium, et vidit duos dracones, unum ex parte montis, alium ex parte vallis, qui contra se ora mutuo aperiebant et aerem hauserunt, et dum sic respiceret, quidam juvenis in equo, qui periculum ignorabat, volens transire per viam illam, subito de equo cecidit et mortuus est. Socrates statim ad regem cucurrit et omnia visa ei narravit; postea vero per artem capti sunt dracones et interfecti, et sic via salutis omnibus transeuntibus facta est.
Carissimi, per illos montes, qui elevabantur super omnem superficiem terre, nobiles ac mundi potentes intelligo, qui ultra communitatem populi elevantur vel partem laicalem sive clericalem, unde Psalmista: Ascenderunt montes etc. Inter istos montes est communis transitus populi, quia totus mundus per eos regitur. In istis montibus solent latere duo dracones scil. duo vicia,[1] scilicet superbie et luxurie, quorum veneno totus mundus inficitur, juxta illud Joh. ii: Omne, quod est in mundo, aut est superbia aut luxuria. Istorum draconum vis est nobis ignota, et ideo, qui per viam illam communem, in qua dracones latent, transeunt, [121b] subito illorum veneno preventi moriuntur. Sed antequam periculum senciamus, debemus oculos nostros ad speculum mundum et politum i. e. ad salvatorem dirigere, de quo Sapien. vii: Candor lucis eterne et speculum sine macula. Item debemus altum edificium edificare; hoc edificium est vita munda per penitenciam et bonis virtutibus ornata, qua debemus nostra pericula providere; et quomodo juvenis i. e. homo vanitati deditus cadit de equo virtutis et moritur spiritualiter, hoc videns Socrates scilicet bonus prelatus debet currere ad regem glorie et eum devote pro subdito orare, ut possit viam periculosam precavere et viam salutis eterne glorie eligere, et sic vitam possidere eternam. Quod etc.
Cap. 146. (138.)
De principibus et aliis magnatibus fortiter arguendis pro eorum forefactis.Refert Augustinus in de civitate dei, quod Dyonides pirata galea una longo tempore in mari homines spoliavit et cepit. Qui cum multis navibus jussu Alexandri fuisset quesitus et tandem captus, et
- ↑ vicia] orig. vie.