Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/523

Haec pagina emendata est
501

ad bonum, quam ad malum, hoc facit. Secundum eciam verum est, quia olim clerici laicis per bonum exemplum ad eternam patriam viam prebuerunt, sed mutatus est color optimus, quia omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt, non est qui faciat bonum. Patet de papa, qui olim beneficia dedit clericis dignis propter deum, spernendo munera, sicut Petrus respondit Simoni mago: Pecunia sit tecum in perdicione! Hoc idem patet in religiosis, qui olim per bonam vitam viam per paupertatem ostendebant, quia attendebant ad illud, quod monachus habens obolum non valet obolum. Hoc idem patet in clericis, quia ut dicit Iero.: Quicquid preter simplex vestimentum et victum de altari retines, tu sacerdos, tuum non est, sed pauperum rapina est, sacrilegium est; isti enim omnes tam monachi quam canonici tam moniales quam clerici noctem verterunt in diem, et ideo arta est via, que ducit ad patriam, et pauci quia carent lumine incedunt per eam. Tercium primi: Fuga est pugna, probatur litterariter, nam olim domini, si unus habuit aliquid adversus alium, solebant pugnare, sed modo honor recessit, quia nolunt pugnare, sed cotidie per rapinam et furtum et talia unus intrat terram alterius, nolunt pugnare, quia emunt equos velocissimos ad fugiendum. Spiritualiter verum est, quia olim homines temptaciones vincebant et adversarios scilicet carnem mundum et diabolum superabant, et sic apud deum fuerunt magni nuncii et honorem de hoc reportabant; sed hodie, quando deberent pugnare, consenciendo fugiunt. Secundus dixit: Unus est duo etc. Que est racio? Quia veritas hodie non est in mundo, nisi quod cor et lingua, que deberent esse unum, jam sunt diversa, quia quicquid homo jam per os affirmat, cor negat. Nota ex isto, quod hodie[1] littere sigillate non valent, juramenta prestita non tenentur etc., quod non fuit olim, quia si unus dixisset alteri simplici verbo: Faciam tibi hoc! credidisset. Spiritualiter verum est, quia anima, que deberet esse [120] in caritate, una cum deo per peccatum est divisa: Secundum: Amicus est inimicus etc. Que est racio, nisi quod non est fidelitas in mundo; certe qui deberet esse amicus, jam est inimicus; jam verificatum est verbum Christi: Surget filius contra patrem. Credo quod non sit modo ita bonus amicus, qui pro pecunia non fieret inimicus. Spiritualiter eciam verum est, quia Christi amici in evangelio sumus dicti, quia teste Christo, jam non dicam vos servos, sed amicos; sed hodie facti sumus inimici, quia castrum domini scilicet cor nostrum tradimus diabolo. Tercium: Malum est bonum etc. Que est racio, quod hodie ita magna crude-

  1. Nota — hodie] orig. Nota quod ex isto hodie.