scilicet mors, que nulli parcet, et antequam speratur veniet, et quomodo, ubi vel quando, penitus ignoro; a parte posteriori alius gladius paratus ad percuciendum, scilicet peccata mea, que in hoc seculo commisi, parata sunt ante tribunal me accusare; gladius a parte dextra est diabolus, qui circuit querens quem devoret et semper est paratus animam meam recipere et ad infernum deducere; gladius a parte sinistra [sunt] vermes, que carnem meam post mortem corrodent; cum omnia ista considero, numquam gaudere potero; si ergo tu tantum hodie me timuisti, qui sum mortalis, multo plus creatorem meum debeo timere. Vade ergo et noli amplius tales questiones querere a me! Ille vero surrexit et gracias de vita sua regi reddidit, promittens firmiter ammodo se corrigere. Hoc audientes laudabant responsum regis.
Cap. 144. (136.)
De statu mundi actuali.Fertur de quodam rege, cujus regnum in tam subitam devenit mutacionem, quod bonum in malum, verum in falsum, forte in debile, justum in injustum est mutatum. Quam mutacionem rex admirans a quatuor philosophis sapientissimis causam hujus quesivit. Qui inquam philosophi post sanam deliberacionem ad quatuor portas civitatis pergentes, quilibet eorum tres causas ibidem scripsit. Primus scripsit: Potentia est justicia, ideo terra sine lege; dies est nox, ideo terra sine via; fuga est pugna, ideo regnum sine honore. Secundus scripsit: Unus est duo, ideo regnum sine veritate; amicus est inimicus, ideo regnum sine fidelitate, malum est bonum, ideo terra sine pietate. Tercius scripsit: Racio habet licenciam, ideo regnum sine nomine; fur est propositus, ideo regnum sine pecuniis; corrobola vult esse aquila, ideo nulla discrecio in patria. Quartus scripsit: Voluntas est consiliarius, ideo terra male colitur; denarius dat judicium seu sentenciam, ideo terra male regitur; deus est mortuus, ideo totum regnum peccatoribus est repletum.
Carissimi, ad propositum, quandoque terra solebat regi per justiciam secundum leges divinas et imperiales, nunc autem regitur per [119b] potenciam. Nota moraliter, et verum est, quia olim justicia dictavit, quod deus esset diligendus super omnia etc. Sed potencia in regno anime vicit intantum, quod homo ex certa malicia contra inclinacionem proprie voluntatis, que naturaliter magis inclinatur