Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/519

Haec pagina emendata est
497

illa puella, et si per eam nostrum adversarium poteris debellare, eam multis honoribus promovebo. Filius hoc audiens armavit se et castrum puelle intravit nullo sciente, que eum cum gaudio recepit et apud eam per aliquod tempus mansit; deinde extra castrum recessit et statim die octavo adversarium patris aggrediebatur potencia et sapiencia, et caput ejus amputavit. Post hoc cum victoria ad patrem rediens, pater eum in regem constituit.

Carissimi, pater iste[1] est dominus deus;[2] foresta mundus iste sive ecclesia; mundus erat circumvallatus divinis preceptis secundum legem Moysi; ecclesia circumvallata passione Christi et misericordie [117b] doctoribus, predicatoribus, confessoribus; miles proditor, qui erat expulsus, est diabolus de regno ejectus, qui ecclesiam et alios christianos machinatur omni hora destruere. Iste providet sibi de canibus et retibus, quia sicut venatores simplici vita insidiantur bestiis, ut quando exeunt de cavernis, in quibus latebant, habeant recia, cum quibus capiunt eas. Sic et cum enim homines exeunt de cavernis bone vite, tunc habent recia i. e. carnis et mundi delectaciones et illas ponunt ante eos et capiunt ipsos. Psalm.: Cadent in reciaculo ejus peccatores etc. Unde adverte, quod venator ille est diabolus, habet quatuor genera canum currencium; aliqui eorum sunt pro bestiis spiritualibus, et alii pro aliis. Duo primi canes scilicet Richer et Emulemyn currunt ad cervos et ursos i. e. divicias et voluptates, per quas plures tracti sunt ad maleficiendum, quia divicie sepe ponunt hominem extra viam racionis et propter magnas divicias volunt habere potencias et voluntatem propriam. Ideo sapienter utamur nostra potencia loco justicie, sit et fortitudo nostra lex justicie hoc est dictum totum sit jus, quod nos volumus et possumus facere. Unde isti duo canes scilicet divicie et voluptates vel potencie currunt simul et multos post se retrahunt et ad peccatum alliciunt; ideo scriptura dicit: Cor multum gaudet, quando videt cervum viam capere versus rethe; sic et diabolus quando videt hominem viam capere versus peccatum mortale et per consequens infernum multum gaudet. Deinde venator i. e. diabolus permittit alium canem currere, scilicet Hanegif i. e. accipite et donate. Isti duo canes currunt ad abbates, priores et pastores, qui habent ecclesias conferre; isti dant, ut accipiant, quia, quod probis hominibus et bonis clericis dare deberent, hoc dant fatuis et discolis propter favorem et laudem, quod est contra scripturam, ubi dicitur: Da bonis et ne receperis peccatorem. Unde Hanegif i. e. accipite et date ducit multos ad rethe i. e. infernum, unde alter canis Bandin ducit placitatores et advocatos

  1. pater iste] orig. iste.
  2. deus] orig. deus pater.