Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/518

Haec pagina emendata est
496

tua nequicia. Recede, ne tibi majus malum contingat! Miles vero cum magno dolore recessit ab eo, et ait uxori sue: Ve michi, quod tuum consilium operatus sum! Et sic semper post hoc in egestate vixerunt.

Carissimi, rex iste est pater celestis; miles Zedechias pauper homo nudus de utero matris sue egressus, qui omnes divicias paradisi per peccatum primi parentis perdidit, cum pulchram uxorem Evam accepit, de cujus consilio gaudium paradisi perdidit. Serpens nutritus in camera est Christus in corde tuo per virtutem baptismi [contentus], a quo homo omnia bona recepit, primo filium i. e. animam pulchram ad similitudinem dei creatam, secundo hominem constituit dominum mundi, Psalm.: Constituisti eum super omnia opera manuum tuarum. Tercio paradisum. Sed cum pater noster Adam fuit [117] deceptus consilio Eve per suggestionem diaboli, omnia perdidit, et sic quilibet homo si sequitur consilium uxoris i. e. carnis, amittet omnia. Apostolus: Si secundum carnem vixeritis, moriemini. In baptismo promisisti Christo ministrare lac, scilicet oracionis, innocencie et devocionis. Sed graviter Christum percutis, quando peccatum mortale committis. Hec videns, aufert a te filios et filias et divicias, ut te emendes sicut scriptum est: Quem diligo arguo et castigo. Ergo de virga discipline debemus gaudere pocius quam dolere.




Cap. 142. (134.)

De diaboli laqueis quibus nos multipliciter circumvenire satagit.

Erat quidam rex potens valde, qui quandam forestam construxit et eam muro circumvallavit, in qua diversa genera animalium posuit, in quibus multum delectabatur. Erat eodem tempore quidam, qui proditor inventus est, et sic propter sua scelera omnibus suis privatus est; ille vero de terra sua expulsus est, et providit sibi de quatuor generibus canum et multa recia, ut bestias regis in foresta caperet et destrueret. Nomina canum hec erant: Richer, Emulemin, Hanegyf, Bandyn, Crismel, Egofyn, Beanus et Renelyn. Per istos canes et recia destruxit omnia animalia regis. Audiens hoc rex contristatus est valde, vocavit filium suum et ait: Fili carissime, arma te et descende cum exercitu, ut illum proditorem occidas vel de regno expellas. At ille: Pater, presto sum, sed ut audivi a pluribus, quod tam potens est ille, quod me oportebit latere ad aliquod tempus cum una puella, cujus sapiencia omnes alios excellit, cum qua colloquium habebo, et sic ad pugnam me parabo. Ait pater: Si prudens est