Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/510

Haec pagina emendata est
488


Cap. 134. (126.)

De innocenti morte Christi.

Seneca narrat, quod lex aliquando erat, quod quilibet miles in armis suis sepeliri deberet, et qui tantum defunctum armis spoliaret, morte moreretur. Accidit casus, quod quedam civitas obsessa erat a quodam rege tyranno, in circuitu civitatis insidias ponebat, et populum quasi sine numero occidit intantum, quod erat in periculo cives perdendi et multum timebant, quia resistere non poterant. Dum autem sic in periculo starent, quidam miles nobilis fortis et strenuus intravit civitatem et civibus multum compaciebatur; cives vero ad eum accesserunt dicentes: Domine, adjuva nos! At ille: Carissimi, ab isto periculo liberari non [113] poteritis, nisi per manum validam; ego vero ut videtis in armis non sum, ideo non possum pugnare. Unus de civibus dixit: Domine, infra paucos dies in hoc sepulchro quidam miles sepultus est in optimis armis. Arma ejus accipe et civitatem nostram de inimicis libera! Miles inimicis certamen dedit et victoriam obtinuit, et sic civitatem liberavit et arma recepta reposuit. Emuli invidia moti, quod tam gloriosum bellum fecit, eum apud judicem accusaverunt, quod contra legem egisset, eo quod defunctum armis spoliasset. Qui respondit dicens: Domine, de duobus malis majus malum est vitandum, et quia civitatem tueri non potuissem ab inimicis, nisi habuissem arma, ideo ea accepi et reposui. Item fur vel predo spoliat ea intencione, ut non restituat, sed ego propter bonum commune arma accepi et restitui; ideo pocius deberem premiari quam accusari. Item in civitate aliqua si domus accenditur, nonne melius est, ut domus illa sine dilacione totaliter destruatur, antequam cetere domus incendantur et civitas tota destruatur? Sic et in proposito, nonne melius est, quod omnes vos conservavi accipiendo arma, quam non accipiendo? Si enim non ea accepissem, omnes essetis interempti. Emuli vero dixerunt: Reus est mortis. Judex vero ad peticionem eorum contra eum sentenciam dedit, ut occideretur, et sic factum est, de cujus morte factus est planctus magnus in civitate.

Carissimi, civitas ista[1] erat mundus iste a diabolo a magno tempore obsessa, et quotquot tunc in mundo erant, fuerunt in periculo perdendi, quia omnes in infernum descenderunt; mundus iste erat eciam circumvallatus viciis et concupiscenciis; miles fortis, qui arma non habuit, est dominus noster Ihesus Christus, unde Psalmista:

  1. civitas ista] orig. civitas iste.