Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/509

Haec pagina emendata est
487

faciunt corpus in deliciis vivere, animam in inferno regnare. Medicus subtilis est quilibet bonus Christianus, sicut sunt prelati et confessores, qui habent nos spiritualiter curare, virtutes inserere et vicia exstirpare; sed heu proh dolor, sepe per illa tria vicia medicus spiritualis est infectus intantum, quod dignus non est gradum in ecclesia tenere, sed extra, ut sunt symoniaci et alii, qui sunt diversis viciis retenti. Carissimi, si voluerimus ab istis viciis cavere, extra viam ambulemus per [112b] opera misericordie, et sic poterimus ad regnum eternum pervenire, quod nobis concedat etc.




Cap. 133. (125.)

De spirituali amicicia.

Quidam rex erat, qui duos leporarios habuit, qui quamdiu adinvicem erant ligati, mutuo se dilexerunt, sed ipsis solutis quilibet alium voluit devorare. Rex vero hoc videns multum dolebat, quia quando ludere cum eis volebat et venari ipsis solutis, pugnabant et ludo non intendebant. Rex consilium querebat super hoc; cui dictum est, quod lupus fortis et crudelis adduci deberet et unus de canibus contra eum pugnare permitteret, quando vero canis fere fuerit devictus alium canem contra eum admitteret, et cum primus canis videret se auxiliatum, semper post hoc adinvicem se mutuo diligerent; quod et factum est, et lupo quasi devincente et cane deficiente alius eum defendit et ipsum occidit; ab illo tempore tam ligati quam soluti canes mutuo se dilexerunt.

Carissimi, rex iste est dominus noster Ihesus Christus; duo canes adinvicem ligati sunt corpus et anima in baptismo ligati; quamdiu vero sic stant ligati, mutuo se diligunt; sed si solvantur per peccatum mortale, statim unus contra alium est inimicus, [ut dicit apostolus:] Caro concupiscit adversus spiritum et e converso. Quid ergo est faciendum? Certe ut caro subjiciatur penitencie et contra lupum i. e. diabolum se opponet, et tunc anima confortabitur et cum carne pugnabit viriliter, et post hoc erit amor in omni prosperitate et adversisate et pariter ambo diligentur a domino, propter cujus dilectionem vitam eternam obtinebunt.