Carissimi, rex iste est deus, dives super omnia; preco proclamans est predicator, qui dicit: Petite et accipietis, querite et invenietis! Divites et mundi potentes cum illum clamorem audierunt, statim cum omni labore castra, civitates, aurum et argentum pecierunt et obtinuerunt; sed Christus tantum de mundanis dedit eis, quod nichil retinuit, Math. iv: Vulpes foveas habent et volucres celi nidos, filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet. Deinde pauperes venerunt et nichil habuit eis dare nisi dominium, et sic eos constituit dominos [112] et judices divitum juxta illud Matth.: Vos, qui reliquistis omnia et secuti estis me, sedebitis super sedes, judicantes duodecim tribus Israel dicit dominus, et illud Matth. v: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum celorum. Divites hoc videntes deberent multum dolere, quod pauperes, qui servi eorum fuerunt in hoc mundo, debent esse judices et domini eorum in celo. Si ergo desideratis cum eis regnare, faciatis sicut fecerunt illi! Quilibet det elemosinam quantum potest pauperibus, ut poterunt vivere et sine dubio cum eis poteritis in eternum regnare.
Cap. 132. (124.)
De invidis qui bonos per malam vitam inficiunt.Civitas quedam erat, in qua quatuor phisici fuerunt in medicina periti; junior alios tres in sciencia excellebat intantum, quod omnes infirmos ad eum venientes salvavit. Quod alii invidentes moti sunt contra eum et inter se dixerunt: Quomodo poterimus istum exstinguere? Ecce totus mundus ad eum currit et nichil poterimus propter eum lucrari. Ait unus de tribus: Ad tres leucas omni ebdomada visitat ducem et die crastina ad eum accedet. Ego stabo extra civitatem ad unam leucam, tu vero ad secundam[1] et alius ad terciam! Cum vero in fine prime leuce venerit, ei obviabo, signo crucis me signabo et quilibet vestrum similiter faciet, ille vero causam crucis queret; dicemus: Leprosus factus es. Et ex timore lepram incurret, quia dicit Ypocras: Homo timens lepram ex timore eam incurrit. Et cum leprosus fuerit nullus ad eum accedet. Quod factum est.
Carissimi, per istos tres medicos, qui quartum inficiebant, debemus intelligere tria vicia, que in isto mundo regnant, scilicet superbia vite, concupiscencia carnis et concupiscencia oculorum; vel signant diabolum, mundum et carnem; isti sunt medici reproborum, qui
- ↑ secundam] orig. duas.