Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/504

Haec pagina emendata est
482

in Adam et eum dominum mundi constituit. Psalm.: Omnia subjecisti sub pedibus ejus etc. Illam impressionem i. e. imaginem dedit diabolo, quando ei obedivit, et hoc cum pollice, postquam defunctus erat. Pollex claudit totam manum; pollice amisso manus vires amittit. Per pollicem debemus intelligere racionem, quam deus homini dedit, ut bonum eligat et malum respuat; unde quamdiu homo racione regitur et racio in eo dominatur, tamdiu poterit bene seipsum et alios regere; sed qui caret racione, caret virtute et fortitudine spirituali. Adam vero primus parens habebat scienciam a deo infusam ultra omnes creaturas, ita quod omnes creature ante peccatum ei obediebant; hoc non obstante scienter cum pollice racionis adhesit diabolo, cum diabolus ei dixerat: Non moriemini; sed si comederitis, eritis sicut dii scientes bonum et malum. [110] Diabolus cum vidisset eum sic seductum et hereditate celesti privatum, volebat filium scilicet totum genus humanum excludere; sed homo, si cautus fuerit, debet ad regem celestem accedere, ut patriarche et prophete fecerunt, qui clamaverunt ad deum pro remedio: O domine deus Emanuel rex et legifer noster exspectacio gencium et salvator earum, veni ad salvandum nos, domine deus noster! Sed diabolus producit secum tres testes, scilicet superbiam vite, concupiscenciam carnis et concupiscenciam oculorum, contra quos oportet procedere prudenter. Primum testem debemus examinare, si sciat pater noster sive oracionem dominicam, hoc est si aliquid fecerit, propter quod peccatum superbie contra eum testimonium perhibeat; humiliet se in omnibus, verbo et opere ita vere, sicut est oracio dominica, et regem celestem placabit exemplo Christi, qui erat patri obediens usque ad mortem. Si vero homo timeat secundum testem scilicet concupiscenciam oculorum scilicet mundum, in quo tantum delectatur, pure confiteatur, ut fecit secundus testis et periculum poterit evadere. Si vero homo timeat tercium testem, scilicet concupiscenciam carnis, deo satis faciat per carnis maceracionem i. e. per veram satisfactionem, ut fecit tercius testis, qui omnia recognovit, unde ipse cum duobus sociis suis in patibulo erat suspensus. Sic et nos in patibulo penitencie, de quo loquitur apostolus: Suspendium elegit anima mea, i. e. suspendium penitencie. Et si sic fecerimus vitam eternam obtinebimus.