Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/503

Haec pagina emendata est
481

ab eo, si oracionem dominicam sciret, et fecit eum coram eo a principio usque ad finem dicere. Qua dicta fecit illum poni in locum seorsum. Deinde jussit secundum adduci, et ait ei: Carissime, ante te socius tuus erat hic, qui michi dixit ita verum sicut pater noster; ideo nisi tu dicas michi veritatem quam a te quesiero, in patibulo te suspendi faciam. Ille cogitavit: Socius meus totum narravit, quomodo miles pollicem defuncti accepit et ejus sigillum et cartam suam sigillavit; nisi veritatem dixero, filius mortis ero. Qui omnia per ordinem narravit. Cum hoc audisset judex, fecit eum seorsum poni et tercium adduci. Cui ait: Carissime, socius vester primus dixit michi ita verum sicut pater noster, et secundus eciam; ideo nisi tu michi veritatem dixeris, morte turpissima morieris. Ille cogitavit: Socii mei omnia secreta militis narraverunt; ideo bonum est, ut veritatem dicam. Qui de verbo ad verbum judici narravit, quomodo hoc factum fuit. Quem judex seorsum poni fecit, et vocavit militem, quem torvo vultu respexit dicens: O maledicte, cupiditas tua excecavit te! Dic michi, quomodo miles defunctus terram, quam occupas, tibi vendidit! Ille vero ignorans de confessione testium allegavit, quod juste occuparet. Cui rex: Maledicte, testes perhibent testimonium contra te, quomodo post mortem pollicem [109b] ejus accepisti et sigillum ejus, et cartam tuam sigillasti. Quod audiens miles ad terram cecidit et misericordiam petivit. Ait ei rex: Misericordiam quam meruisti obtinebis. Et fecit tres testes trahi per caudas equorum usque ad patibulum, et ibi suspendi; similiter et militem. Satrape regni judicium et sapienciam regis laudabant, quod tam sapienter veritatem investigasset, et omnia que ille miles habebat dedit filio defuncti militis, qui gracias regi egit quod hereditatem sibi restituit.

Carissimi, per istos duos milites intelliguntur diabolus et primus parens; filius ejus erat totum genus humanum ab eo propagatum; hereditas paradisus, quam deus sibi dedit. Hoc videns miles cupidus scilicet diabolus accessit ad eum suggerendo et temptando, ut paradisum per peccatum amitteret; ille vero, quamdiu remansit in vita scilicet in puritate vite, hereditatem scilicet paradisum occupavit, sed eo per peccatum mortuo, quod commisit contra divinum preceptum, hereditatem perdidit, et totum genus humanum post eum. Quomodo perdidit? Dico: Carta erat scripta, quando Eva consensum prebuit, ut de ligno vite contra divinum preceptum comederet. Erat sigillata per Adam, qui erat caput racionis, et cui dabatur specialiter preceptum, comedit et uxori magis adhesit, quam deo. Sigillum, ut scitis, imprimit suam impressionem in cera; sic deus impressit suam imaginem