Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/502

Haec pagina emendata est
480

infernum spoliavit. Ipse peccata nostra in corpore suo portavit, quando pro nobis miseris mortuus est. Pauper, qui invenit thesaurum, est Christus, qui paradisum obtinuit, non pro se, sed pro omnibus, qui eum diligunt. Heremita deum precatus est; sic Christus in passione per carnem incepit timere, quando dixit: Si possibile est, transeat a me calix iste, et rogavit pro genere humano. Studeamus igitur etc.




Cap. 128. (120.)

De injuste aliena bona occupantibus; gravis erit in extremis disceptatio.

Maximianus regnavit, in cujus imperio erant duo milites, quorum unus erat justus et timens deum, alter vero cupidus et dives, qui magis studuit mundo placere, quam deo. Miles justus quandam terram annexam terre cupidi habebat, quam cupidus toto conamine desiderabat habere. Sepius ad militem justum perrexit et ei aurum et argentum obtulit, quantum volebat, si terram illam ei venderet. Ille vero semper renuit, sic, quod tristis recessit; sed cogitabat, quomodo eum deciperet. Accidit, quod justus moreretur. Quod audiens cupidus cartam nomine defuncti scribi fecit, quomodo defunctus in vita sua per quandam summam pecunie ei terram, quam desiderabat, vendidit. Quo facto tres homines precio conduxit, ut ei perhiberent testimonium, cum quibus ad defunctum accessit et [109] sigillum ejus invenit, cameram ubi defunctus jacuit, intravit, omnes et expulit, exceptis suis testibus, deinde coram testibus sigillum in manu defuncti posuit et pollicem super sigillum ita quod cum pollice mortui cartam suam signavit, dicens: Ecce, vos estis testes hujus rei! Qui dixerunt: Sumus. Et sic ille miles terram illam ut suam occupavit. Cui[1] filius defuncti dixit: Quare terram meam occupas? Qui respondit: Pater tuus michi eam vendidit. Cui ille: Pluries ad patrem meum venisti et pecuniam obtulisti pro terra, sed pater meus numquam voluit eam vendere. Venerunt pariter ad judicem,[2] miles cupidus de emptione cartam sigillatam sigillo defuncti ostendit et testes adduxit, qui huic testimonium perhibuerunt. Cui filius defuncti dixit: Scio, quod hoc est sigillum patris mei, sed scio, quod numquam tibi vendidit; quomodo sigillum et testes optinuisti, ignoro. Judex vero istos tres abinvicem separari fecit et militem similiter et seniorem fecit adduci, querens

  1. Cui] orig. cujus.
  2. ad judicem] orig. adinvicem.