Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/496

Haec pagina emendata est
474

Vix enim ejus amiciciam sub hoc pacto obtinuerunt, scilicet quod ad curiam ejus pedester et equester pariter i. e. semiequitans et semiambulans veniret, et quod duceret secum amicum fidelissimum et joculatorem optimum et inimicum perfidissimum. Miles multum contristatus cogitare cepit, quomodo hoc posset implere. Quadam vero nocte, cum peregrinum quendam hospicio recepisset, clam dixit uxori sue: Scio, quod peregrini promptam pecuniam secum portant; volo ergo, si tu suaseris, eum interficere, et pecuniam ejus obtinebimus. At illa: Bonum est consilium. Cunctis ergo dormientibus circa diluculum surgit miles, excitans peregrinum et abire jubet; et unum de suis vitulis in frusta scidit ponens eum in sacco. Deinde uxorem suam excitat dans sibi saccum, ut in angulo domus absconderet, dicens: Tantum caput et crura cum brachiis in hoc sacco posui, corpus autem in nostro stabulo sepelivi. Hiis dictis aliquantulum pecuniam sibi ostendebat, ac si illam peregrino mortuo abstulisset. Cum autem dies adesset, ut domino suo se presentaret, accepit a dextris canem et parvum filium suum in gremio et uxorem a sinistris. Cumque castro domini sui appropinquaret, dextrum crus super dorsum canis sui velut equitans posuit, per alterum gradiendo, sicque pedester et equester castrum domini sui intravit. Quo viso rex cum astantibus mirabatur. Ait ei rex: Ubi est amicus tuus fidelissimus? Qui statim evaginans gladium suum canem graviter vulneravit, qui cum clamore et dolore fugit; deinde miles eum revocavit, et canis ad eum venit. Ecce fidelissimum amicum meum! Cui rex: Verum dicis. Ubi est joculator tuus? Cui miles: Ecce parvulus filius meus, cum ante me ludit, magnum solacium michi facit. Ait rex: Ubi est maximus inimicus tuus? Qui statim dedit alapam uxori sue, dicens: Quare tu tam impudice respicis dominum meum regem? Illa statim respondit: O maledicte homicida, quare me percutis? Nonne in domo tua propria lamentabile homicidium perpetrasti et pro modica pecunia peregrinum occidisti? Iterum miles dedit ei alapam, dicens: O maledicta, cur filium tuum dehonestare non formidas! Que statim iracunda tota facta est et dixit: Venite, ostendam vobis saccum, in quo occisi peregrini caput et brachia posuit, et stabulum, in quo ejus corpus sepelivit. Cum venissent, ut experirentur, et locum ejus uxor ostenderet, cito effodientes, visis carnibus vitulinis obstupuerunt. Astuciam militis cognoscentes dignis et laudibus eum extulerunt, qui postea domino suo regi speciali dilectionis vinculo est annexus.

Moralizacio. Carissimi, miles iste, qui sui regis graciam perdidit, est peccator, qui, ad obtinendam graciam domini sui, premittit