ab ossibus i. e. peccatis, in quibus deum offendisti; et vas cordis tui de hac aqua debes implere, et quamdiu in hoc mortali corpore fueris, contricionem in corde habeas. Deinde ulterius debes procedere et fructum arboris comedere. Ille fructus est penitencia, per quam anima sustentatur et corpus denigratur sepius ad modum leprosi; illum fructum debes colligere et semper tecum portare. Cum ulterius processisset, venit ad secundam aquam, per quam caro erat restaurata. Aqua ista est confessio, que restaurat virtutes perditas. Cum vero ulterius pergeret, de fructu secunde arboris comedit, et curatus est. Fructus ille est fructus penitencie, scilicet oracionis, jejunii et elemosine. De istis fluviis et fructibus debes semper portare tecum, ut, si a casu aliquem regem leprosum inveneris, ipsum cures. Rex iste potest dici homo per peccatum infectus, qui per fructum confessionis et aquam contricionis curari poterit. Duo, qui sibi in via occurrerunt et ad curandum te ducunt, sunt timor dei et gehenne, propter que homo declinat a malo et facit bonum. Naves, que Jonatham duxerunt ad patriam, sunt divina precepta, que nos ducunt ad gaudia eterna. Sed oportet nos prius videre concubinam, scilicet carnem spiritui contrariam, et eam in lecto carnalis concupiscencie invenies. Da ei de fructu penitencie cum aqua contricionis, per que duo intumescat hoc est elevetur per bonam devocionem ad recipiendum jugum penitencie. Et sic tu poteris spiritum deo reddere cum jocalibus i. e. bonis virtutibus et ad patriam regni celestis pervenire, ad quam etc.
Cap. 121. (113.)
De gloria mundi et luxuria, que multos decipit et ad interitum deducit.Olim erat quidam rex, qui habuit duos milites in una civitate; unus erat senex, alter juvenis. Senex erat dives et pulchram puellam propter ejus pulchritudinem in uxorem duxit. Juvenis miles erat pauper et quandam vetulam locupletem propter divicias accepit, quam miles non multum dilexit. Accidit semel, quod miles juvenis per castrum senis militis ambularet et [104] uxor senis militis in quadam fenestra in solacio sedebat et dulciter cantabat. Juvenis miles cum eam vidisset, captus est in amore ejus et in animo cogitabat: Melior esset combinacio inter me et illam juvenculam, quam inter ipsam et virum suum, qui est homo senex et impotens, et quod uxor