Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/490

Haec pagina emendata est
468

intra se cogitabat: Utinam essemus in tantam distanciam, ubi nullus hominum ante venit! Et sic factum est; fuerunt enim in fine mundi in una foresta, que multum distabat ab hominibus. Illa tristabatur et Jonathas votum vovit deo celi, quod dimitteret eam bestiis ad devorandum, donec redderet annulum et monile, que promisit facere, si posset, et ad peticionem concubine Jonathas virtutem panni dixit, scilicet quicumque [102b] super eo quiesceret et cogitaret ubi esse vellet, ibi statim esset. Deinde ipsa se super pannum posuit et caput ejus in gremio suo collocavit, et cum dormire cepisset, ipsa partem panni, supra quam sedebat, ad se traxit. At illa cogitabat: Utinam essem in loco, ubi mane fui! Quod et factum est et Jonathas dormiens in foresta mansit. Cum autem de sompno surrexisset et pannum ablatum cum concubina vidisset, flevit amarissime, nec scivit, ad quem locum pergere. Surrexit et signo crucis se muniens per quandam viam ambulavit, per quam ad aquam profundam venit, per quam transire oportebat, que tam amara et fervida fuit, quod carnes pedum usque ad nuda ossa separavit. Ille vero de hoc contristatus vas implevit et secum portavit, et ulterius veniens cepit esurire, vidensque quandam arborem, de fructu ejus comedit, et statim factus est leprosus. De fructu illo eciam collegit et secum portavit. Tunc veniens ad aliam aquam, per quam transivit; que aqua carnes restaurabat pedum; vas de ea implevit et secum portavit, et ulterius procedens cepit esurire; et videns quandam arborem, de cujus fructu cepit et comedit; et sicut per primum fructum infectus erat, sic per secundum fructum a lepra est mundatus. De illo fructu eciam attulit et secum portavit. Dum vero ulterius ambularet, vidit quoddam castrum, et duo homines ei obviabant, querentes quis esset. At ille: Medicus peritus sum. Qui dixerunt: Rex istius regni manet in isto castro et est homo leprosus; si eum a lepra curare posses, multas divicias tibi daret. At ille: Eciam. Qui adducentes ipsum ad regem, dedit ei de secundo fructu, et curatus est a lepra, et de secunda aqua ad bibendum, que carnes ejus restaurabat. Rex ergo multa donaria ei contulit. Jonathas igitur postea invenit navem de civitate sua et illuc transfretavit. Rumor per totam civitatem exivit, quod magnus medicus advenisset, et concubina sua, que abstulerat ei jocalia, ad mortem infirmata est, mittens pro medico isto. Jonathas ignotus est ab omnibus, sed ipse eam cognoscens dixit ei, quod medicina sua non valeret ei, nisi prius confiteretur omnia peccata sua, et si aliquem defraudasset, quod redderet. Illa vero alta voce confitebatur, quomodo Jonatham decepisset de annulo, monili et panno et quomodo