ejus amore eam secum duxit; continuo annulo utebatur, et graciam omnium habuit, et quicquit ab eis voluit habere, obtinuit. Puella ejus concubina mirabatur, quod tam laute viveret, cum tamen pecuniam non haberet; racionem quadam vice cum letus esset quesivit, dicens, quod creatura sub celo non esset, quam magis diligeret; ideo sibi dicere deberet. Ille de malicia non premeditatus sibi dixit, virtutem annuli esse talem etc. At illa: Cum singulis diebus cum hominibus conversare soles, perdere posses; ideo custodiam tibi eum fideliter. Qui tradidit ei annulum, sed cum repeteret penuria ductus illa alta voce clamavit, quod fures abstulissent, qui motus flevit amare, quia unde viveret non habuit. Qui statim ad reginam matrem suam est reversus denuncians ei annulum perditum. At illa: Fili mi, tibi predixi, ut a muliere te caveres; [102] ecce tibi jam trado monile, quod diligencius custodias; si perdideris, honore et commodo perpetuo carebis. Jonathas monile recepit et ad idem studium est reversus, et ecce concubina ejus in porta civitatis occurrit et cum gaudio eum recepit; ille ut prius eam secum habuit, monili in pectore utebatur et quicquit cogitabat habebat, et sicut prius convivia multa habuit et laute vixit. Concubina mirabatur, quia nec aurum nec argentum videbat; et cogitabat, quod aliud jocale apportasset, quod sagaciter ab eo indigavit; qui ei monile ostendit et virtutem ejus dixit; que ait: Semper monile tecum portas; una hora tantum cogitare posses, quod per annum sufficeret tibi; ideo trade michi ad custodiendum. At ille: Timeo, quod sicut annulum perdidisti, sic perderes monile, et sic dampnum maximum incurrerem. Que ait: O domine, jam per annulum scienciam acquisivi; unde tibi fideliter promitto, quod sic custodiam monile, quod nullus posset a me aufferre. Ille credens dictis ejus monile ei tradidit; postquam omnia consumpta fuissent, monile peciit; illa sicut prius juravit, quod furtive ablatum esset. Quod audiens Jonathas flevit amare et ait: Nonne sensum perdidi quod post annulum perditum monile tibi tradidi! Perrexit ad matrem et ei totum processum nuntiavit; illa non modicum dolens dixit: O fili carissime, quare spem posuisti in muliere? Jam altera vice deceptus es per eam et ab omnibus ut stultus reputaris; ammodo sapienciam addiscas, quia nichil habeo tibi, nisi pannum preciosum, quem pater tuus tibi dedit, et si illum perdideris, ad me amplius redire non valeas. Ille pannum recepit et ad studium perrexit et concubina ejus ut prius gaudenter eum recepit; qui expandens pannum dixit: Carissima, istum pannum dedit michi pater meus, et ambo posuerunt se super pannum. Jonathas
Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/489
Haec pagina emendata est
467