Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/486

Haec pagina emendata est
464

cucurrit; postea iterum cordam descendere permisit et serpens super eam saltavit, quem Guido extraxit; applausum ei fecit et ad silvam cucurrit; deinde miles clamavit: O carissime, benedictus altissimus, jam de bestiis sum liberatus, cordam permitte descendere; quod et factum est. Miles se succinxit et Guido eum extraxit, deinde equum extraxerunt; statim senescallus equum ascendit et ad palacium regis venit, Guido vero domi venit, et uxor videns eum vacuum contristata est valde; ille vero processum ei narravit et quod mercedem condignam reciperet, de quo uxor gavisa est; mane vero Guido ibat ad castrum mittens janitorem ad senescallum, quod ipse ibi esset; qui prima et secunda vice negavit quod eum umquam viderit, immo nisi recederet, ipsum crudeliter verberaret. Qui dum tercia vice reversus esset, ita crudeliter portarius eum verberavit, quod ipsum semivivum reliquit. Quod audiens uxor Guidonis venit et cum asino eum ad domum duxit et diu infirmatus est et omnia bona sua in infirmitate consumpsit, que habuit. Dum autem sanus factus esset et una dierum ligna colligeret, vidit a longe decem asinos oneratos cum fardellis et leonem a parte posteriori sequentem recto tramite versus Guidonem eos duxit;[1] Guido intime respexit leonem et statim memoriam habuit, quod erat ille leo, quem de fovea extraxit. Leo cum ad eum venisset, cum pede signum ei fecit, ut cum asinis oneratis domum accederet; quod et fecit. Guido asinos secum domi duxit ei leo sequebatur, quousque Guido ad domum pervenit; cum autem asini domum intrassent, leo cum cauda applausum fecit Guidoni et ad silvam cucurrit. Guido per diversas ecclesias proclamari fecit, si aliquis asinos amisisset. [100b] Et non est inventus unus, qui profiteretur, se aliquem perdidisse. Ipse aperiens fardellas divicias multas invenit, de quibus non modicum gaudens dives effectus est. Cum vero secunda die Guido ad forestam venit et instrumentum ferreum ut ligna scinderet non haberet, respexit superius et vidit simiam, quam de fovea extraxit, que cum dentibus et unguibus tantum frangebat, quod Guido sine labore asinum suum oneravit et domi est reversus. Tercia vero die Guido ad forestam revertitur, et cum sederet ad preparandum instrumentum, vidit serpentem, quem de fovea extraxit portantem lapidem in ore suo coloratum triplici colore; ex una parte erat albus, ex alia niger, ex tercia rubicundus; os suum aperuit et in gremio ejus permisit cadere et abcessit. Guido cum lapide ad unum peritum accessit; qui cum eum vidisset et virtutem ipsius cognovisset, libenter centum florenos pro lapide dedisset, Guido vero

  1. duxit] orig. dixit.