cophinum bene ligatum scilicet contritum cor et virtutibus bene insignitum parvis lapillis plenum. Lapides isti in corde est meditacio v vulnerum Christi et memoria passionis ejus, que continue oportet habere contra diabolum, mundum et carnem, in cujus figura dicitur I Regum, quod David cum baculo pastorali et cum funda et quinque lapidibus Goliam occidit. David interpretatur manu fortis et significat Christum; funda significat amorem trahens eum de celo in mundum, a mundo in crucem; quinque lapides sunt quinque vulnera, Golias est diabolus, et sic per quinque lapides i. e. vulnera tandem occiditur; si ergo istos lapides continue in cophino cordis tui habueris, virtutes per peccatum perditas rehabere poteris et sic perge cum gaudio ad patriam tuam i. e. ad vitam eternam.
Cap. 119. (111.)
Quod omnium viventium in mundo de beneficiis acceptis est ingratissimus homo.Quidam rex senescallum habuit super imperium suum, cujus cor ita elevatum et exaltatum est, quod omnes opprimebat, quia ad nutum ejus omnia fiebant. Juxta palacium imperatoris erat quedam foresta animalibus silvestribus plena; qui ordinavit, quod fierent diverse fovee, quas foliis coperiebant, ut bestie subito in eas caderent et sic caperentur. Accidit, quod senescallus transiret per forestam et elevatum est cor ejus in tantum, quod opinabatur, quod nullus major eo esset in imperio. Qui ulterius equitans cecidit in unam foveam, quam exire non potuit; eadem die in eandem foveam leo cecidit, postea symia, et tercio serpens. Senescallus se videns circumvallatum istis bestiis timuit et clamavit; cujus clamorem audiens quidam pauper nomine Guido, qui cum asino ducebat ligna de foresta, de quibus victum quesivit, venit ad foveam, cui promisit multas divicias, ut eum extraheret. Guido ait: [100] Carissime, nichil habeo, unde vivere possim, nisi colligo ligna; si laborem istius diei dimitterem, dampnum incurrerem. Qui ei promisit bona fide, quod ei de diviciis provideret, si eum extraheret. Guido hoc audiens ad civitatem ivit et longam cordam secum portavit, quam in foveam misit, ut senescallus se succingeret et sic eum sursum traheret. Qua dimissa saltavit leo ante super cordam et extractus est; quo facto applausum ei fecit et ad silvam cucurrit; deinde iterum cordam misit in foveam et ecce symia super eam saltavit, quam Guido sursum traxit et ad silvam