turis deargentatis lapidibus impleri jussit; miles vero fecit, sicut mulier jussit.[1] Mulier videns omnia parata, ait: Nunc decem homines perquire, qui mecum et cum socio tuo ad domum deceptoris tui vadant et cophinos deferant. Unus post alium venientes ordine longo et quam cito primus intravit et nobiscum quiescit. Veni audacter et pete pecuniam! Ego vero in deo confido, quod pecunia tibi reddetur. Que vetula cum socio decepti ad domum deceptoris venit et ait: Domine, iste extraneus homo hospitatus est mecum et vult adire patriam suam et querit prius pecuniam suam que est in decem cophinis, alicui homini probo et fideli commendare, donec revertatur; precor ergo te, ut amore dei et mei in domo tua custodias; et quia audivi et scio te probum et fidelem, nolo per aliquem nisi preter te solum pecuniam custodire. Cum sic loqueretur, ecce intravit primus servus deferens cophinum unum. Quod videns deceptor credidit verum esse quod vetula dixit. Post hoc intravit miles, ut vetula precepit. Quem videns deceptor, timens, si pecuniam peteret, alius sibi non crederet, ad custodiendum suas pecunias contra eum venit adulando dicens: Amice, ubi fuisti? Veni et accipe pecuniam tuam fidei mee jam diu commendatam! Miles vero letus pecuniam recepit, gracias agens deo et vetule; vetula vero hoc videns surrexit et ait: Domine, ego et homo iste ibimus contra ceteros cophinos et festinabimus; tu vero exspectas, donec redeamus et bene serva quod jam adduximus! Et sic miles per vetulam pecuniam suam recuperavit.
Carissimi, miles iste est quilibet Christianus, qui in isto mundo quamdiu vivit peregrinatur, quia facit omni die dietam ad mortem; qui decem talenta i. e. decem precepta domini inordinate per peccatum tradidit cuidam seni; senex iste est mundus plenus deceptionibus, unde si in rebus mundanis delectamur et mundo confidimus, precepta [99b] divina amittimus et vix cum difficultate acquirere [celum] poterimus, donec miser homo per veram contricionem confessionem et satisfactionem acquiramus. Vetula ista habitu peregrini induta est consciencia sana, que continue amovet lapides i. e. operaciones malas de via cordis tui, ne pedes bonarum cogitacionum offendantur. Dic michi, quomodo debes recuperare, quod per peccatum perdidisti? Certe oportet te adducere de patria tua i. e. de corde tuo x homines i. e. decem opera penitencie, ita quod pro quolibet precepto quod per peccatum violasti unum actum misericordie seu penitencie oportet te adimplere, quia secundum beatum Augustinum nullum bonum irremuneratum et nullum malum impunitum. Item oportet quod habeat
- ↑ jussit] orig. jusset.