Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/479

Haec pagina emendata est
457

quos ad nos per peccata vocamus, terrentur et depelluntur, et draco i. e. diabolus expellitur. Mercatores i. e. predicatores et confessores, qui cotidie lucrantur animas, quas diabolus conatur auferre. Iste tunc deducitur in viam rectam civitatis sancte [96b] Iherusalem, ad quam nos perducat dominus noster Ihesus Christus etc.




Cap. 115. (107.)

De morte Christi pro nostra reconciliacione.

Quidam imperator erat, qui quandam forestam habebat, in qua fuerat quidam elephas, cui penitus nullus appropinquare audebat. Audiens vero hoc rex a philosophis et sapientibus naturam elephantis quesivit, illi vero responderunt et dixerunt, quod elephas mundas virgines multum diligeret et earum cantu delectaretur. Rex hoc audiens statim fecit inquiri duas puellas honestas et pulchras ac dulciter cantantes, quas in regno suo habebat. Invente sunt igitur due virgines satis pulchre et honeste, quas rex fecit denudari et forestam sic nude intrare; una earum pelvim accepit et altera gladium; et intrabant. In introitu inceperunt dulciter cantare. Hoc audiens elephas venit ad eas, cepit mamillas earum lambere, et virgines continue cantabant tamdiu, quousque elephas in gremio unius virginis requievit. Alia virgo videns elephantem in gremio alterius virginis dormire cum gladio eum occidit, et virgo, in cujus gremio dormivit, pelvim de sanguine elephantis replevit, et sic ad regem perrexerunt; rex vero gavisus est valde, et statim fecit fieri purpuram et multa alia de eodem sanguine.

Moralizacio. Carissimi, iste imperator est pater celestis, elephas dominus noster Ihesus Christus, qui ante incarnacionem erat satis austerus, due virgines fuerunt Maria et Eva, que ambe erant nude ab omni peccato, Maria sanctificata in utero, Eva locata in paradiso. Eva gladium portavit i. e. peccatum, quod commisit contra dei precepta, propter quod Christus verus elephas mortuus est. Maria pelvim i. e. uterum virgineum, in quo conceptus erat Christus et ejus humanitas formata. Elephas ubera lambebat i. e. legem antiquam et novam, que sunt duo ubera, per que lac salutis sugere poterimus. Christus utraque lambebat, i. e. utramque legem implevit cum sanguinem suum effudit, de cujus sanguine anime nostre facte sunt purpurate omni honore et gaudio, ut sic si volumus vitam eternam possideamus, ad quam nos perducat.